Századok – 2006
DOKUMENTUMOK - C. Tóth Norbert: Kiadatlan Árpád-házi királyi oklevelek a Zsigmondkori oklevéltárban 465
468 С. TÓTH NORBERT litteris iamdicti Philiphi comitis nobis innocuit, hec sunt: prima meta terre Calysa incipit a quodam prato Reketev, quod est iuxta viam ad orientem; inde protenditur ad terram filii Ug[..] ad occidentem ad unum monticulum, ubi sunt due arbores, que in se duas metas habeant et sub ipsis alias duas metas; deinde versus duas arbores vadit, que tulg dicuntur; deinde ad quendam ryvulum, qui vocatur Calysa; deinde ad quendam monticulum protenditur, qui vulgo berch dicitur et ibi habet duas metas; abhinc directe transeundo montana protenditur versus septemtrionem ad monticulum, ubi sunt due mete coniuncte metis filii Nomei; inde vero certis metis transiens iuxta monticulos venit ad duas metas, ubi relinquendo terram Nomey incipit tenere metas cum terra filii Elye populi castri de Gumur; deinde certis metis vadit versus magnum pratum et ibi habet duas metas; abinde protenditur versus Calysa, ubi sunt due mete sub duabus arboribus, que vulgo dicuntur fusfa; inde transiens per metas continuas ad parvos monticulos, qui vulgo berch dicuntur, et ibi habet duas metas; deinde descendit per mediam vallem adversus monticulos berch; abinde per continuas metas cursit ad villám Hord; deinde ad terram Jacobi, ubi sunt due mete; deinde vadit super terram Bya castrensium de Gumur; inde descendit per mediam vallem metarum Bya versus Reketev ad plagam orientalem et coniungitur mete priori. Ut autem hec taliter facta donatio perpetue firmitatis robur obtineat, nec unquam per quempiam in irritum valeat revocari, présentes eisdem concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno gratie millesimo ducentesimo quadragesimo septimo, octavo kalendas Junii, regni autem anno duodecimo. a A szövegben: heredi. b A szövegben talán l[.]terdumue-nak olvasható szó található. Átírta Garai Miklós nádor 1383. máj. 30-i privilégiumában: DL 86 580. (Lukács cs., Kövecsesi). Az oklevél jobb alsó sarkában lévő feljegyzés szerint az oklevél a Danes család irataiból való, amelyet Lukács Géza ajándékozott a rimaszombati Gömörmegyei Múzeumnak. — Az oklevelek határjáró részét Kálosa településnél felhasználta Györffy Gy: Történeti földrajz i. m. II. 513. IV Béla király privilégiumát tartalmilag átírta Konth Miklós nádor 1366. máj. 20-i oklevelében, amelyet Garai Miklós nádor 1423. jún. 12-i privilégiuma említ: DL 50 288. (Ernst-gyűjtemény) Ennek szövege a következő: ... tenore litterarum domini Bele regis quarti anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo septimo, octavo kalendas Junii, regni autem sui anno duodecimo emanatarum super collatione eiusdem possessionis Calsa per ispum Belam regem Symoni, Georgio et Bank facta, in quibus mete eiusdem possessionis Calsa et cursus earum seriöse continebantur, nobis demonstravit. In quarumquidem litterarum ipsius Bele regis tenore cursum metarum ipsius possessionis Calsa seriöse explicentium inter alia taliter habebatur: abhinc directe transeundo montana protenditur versus septemtrionem ad monticulum, ubi sunt due mete coniuncte metis filii Nomei; inde vero certis metis transiens iuxta monticulos venit ad duas metas, ubi relinquendo terram Nomey incipit tenere metas cum terra filii Elye populi castri de Gwmur.