Századok – 1983
ELMÉLET ÉS MÓDSZERTAN - Győrffy György: Gyulafehérvár kezdetei; neve és káptalanjának registruma 1103
GYULAFEHÉRVÁR KÁPTALANJÁNAK REGISTRUMA 1123 Ifol. 13.] 5. [1285] [Manumissio Item Chic fuit pagina 2 a huius folii parte superiori inserta fassio respectu venditionis et elibertationis> ancillae Vacha dictae pro sex marcis argenti. <Sed haec in forma testimonii loci credibilis authentico prothocollo inserta notatio subsequa aqua elota est adeo, ut legi per extensum nequeat, quin insuper quatuor transversis lineis deleta^ Item anno domini M° CC° LXXX quinto Stephanus fllius comitis Blasii, filii comitis Мухе de villa Sancti Regis pro se et pro Мухе ас Iacobo fratribus suis una cum Georgio officiali suo coram nobis personaliter constitutus proposuit viva voce, quod pater suus, comes Blasius praedictus.dum in extremis laborans esset, licet corpore aeger fuerit mente tamen sanus, quemdams suum servum, fratrem ancillae suae Epuries vocatae coram nobis constitutum ob remedium animae suae perpetue condonasset libertati. Et idem Stephanus de bona voluntate sua vice et nomine fratrum suorum necnon ex consensu omnium cognatorum suorum dixit se coram nobis eidem consensisse libertati, receptis tamen quatuor marcis minus floreno' ab ipso servo Thomas nominato, quam quidem pecuniam Paulus sacerdos de eadem villa Sancti Regis coram nobis personaliter comparens ob salutem animae suae et ut idem Thomas ab huiusmodi Servitute esset emancipatus dixit se plenarit[er] eidem Stephano ac fratribus suis supradictis persolvisse, dando eidem ubicunque commorandi et fruendi vel cuique voluerit liberam serviendi facultatem. Obligavit etiam se idem Stephanus et fratres suos praefatos ac haeredes eorundem haeredumque suorum successores ipsum Thomam et haeredes eiusdem universos haeiedumque suorum successores ab omnibus ratione sue libertatis impetere nitentibus defendere et expedite propriis laboribus et expensis. Ut igitur et cetera. Item anno domini M° CC° LXXX sexto. Iohannes filius Beche de Sancto Rege ad nostram accedens praesentiam confessus est quandam" ancillam suam emtitiam, Elena vocatam, cum duobus filiis suis, Paulo et Petro vocatis, necnon unam filiam Margaretha vocatam, suam ancillam, cuidam lacobo nomine, conditione Ubero (!) matrimoniahter coniunxerat copulando,recepta una ancilla receptisque tribus marcis minus ""fioreno et"" per praedictum Iacobum plenarie persolutis, in remedium etiam animae suae manumittens auiee perpetueque donasset libertati in haeredes haeredum necnon in filios filiorum, dando eidem et suis successoribus manendi, fruendi ubicunque liberam voluerit facultatem, promittendo ut si praedicta mulier vel sui haeredes ullo unquam tempore impedirentur, idem Iohannes et sui haeredes tenerentur suis laboribus et expensis expedite. In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem etc. r <> a másoló megjegyzése; s helyesen: constitutum; t helyesen: fertone; и-и helyesen: fertone 2 Az oklevél eredetiben fennmaradt lapjain a felszabadításokról készült feljegyzések címe mm rövidítéssel manumissio; a bejegyzéseket utóbb 4 vonallal áthúzták. 7. 1286 [Manumissio