Századok – 1921-1922

Értekezések - HERZOG JÓZSEF: Ujabb adatok Bethlen Gábor és Károlyi Zsuzsánna síremlékéről 539

ujabb adatok bethlen g- f.s károlyi zs. síremlékéről. 555 jussore nobili et honesto aliquo civitatis Cassoviensis cive, ego quoque cum fratre meo suae illustrissimae celsitudini ex mea parte fidejussorem nobilissimum et praestantissimum urbis Craccoviensis civem, quem scilicet fidejussorem illustrissimus dominus comes nominabit, sistam. Adde : quod monumentorum illorum perfecta absolutio biennium minime excedet. Ad extremum dictae summae exolutio in regno Poloniae currenti moneta praestabitur hoc modo : dimidia pars, id est novem millium florenorum Polonicorum summa simul et semel in polturacis pro quatvor nummis et medio numeratis ad inclioationem operis, altera vero dimidietas similiter novem millium florenorum Polonicorum summa opere absoluto et erecto, tunc in regno Poloniae currenti moneta per suam celsitudinem illustrissimam deponatur. Ad quae omnia juxta haec puncta obser­vanda et exequenda me ipsum suae celsitudin; illustrissimae, filio cognomini et successoribus sub honore et fide mea catholica obligo et adstringo, ita ut si in his omnibus aliquem defectum com­misero, vigore saltem praesentium sufficiens satisfactio ex rebus meis et fidejussoris mei illustrissimo comiti et successoribus impendi possit. Datum in civitate Marusvasarhely die 27. Augusti, anno domini 1630. etc.

Next

/
Oldalképek
Tartalom