Századok – 1913
Értekezések - DR. MADZSAR IMRE: Szent Gellért nagyobb legendájáról 502
DR. MADZSAR IMRE. 606 qua apta usui pecudum exstat, Vir Dei hospitatus est: ubi circa mediam noctem ancilla quaedam, dum mauibus molam circumferens, triticum contereret, duriciam sui laboris cantilena demulcebat. Ad quam Pater sanctus expergefactus, accersito ministro, quid sit, inquirit. Cui famulus, ut res erat insinuat. Confestim Pastor pius lachrymis perfunditur : Felix, inquit, homo sub alterius potestate constituta, quae sic dulce debitum servitium absque murmuratione impendit, cui non minimum pondus pecuniae portare jussit. sita erat quedam villa, in qua meridie hospitatus est. Ubi circa mediam noctem audit strepitum molarium, quod ipse alias non viderat. Mirabatur quidnam hoc esset. Continuoque mulier, que molam trahebat, cantare cepit. Admirans autem episcopus dixit ad Waltherum: Walthere audis symphoniam Ungarorum, qualiter sonat, riseruntque ambo de carmine isto. Cumque mola solius manu traheretur mulieris, et cantus cresceret in altum, episcopus autem lecto interim iaceret, adhuc subridens ait: Walthere edissere mihi quis istius melodie cantus 1 sit, qui meam cantoria sua cessare compellit lectionem. At ille : ista modulacio car minis est inquit, mulier que cantat ancilla est huius hospitis apud quem hospitamur, que molit triticum domini sui, tempore quo alia molendina in regione ista reperiri omnino non possunt. Cui episcopus: arte, inquit, currit an laboré. Ait Waltherus: arte et laboré, non quolibet trahendo iumento, se (sic) propria manu circumferendo. О miranda res, ait episcopus, qualiter se pascit humana generáció. Nisi enim esset ars, laborem quis posset tolerare.Velix, inquit mulier, que sub alterius potestate posita, sic dulciter debitum servicium absque murmuracione leta impendit. Cui eciam non modicum pondus pecunie portari precepit. 1 Talán értelmesebb lesz a szöveg, ha »cantor«-t olvasunk (az us végzet rövidítése hasonlít az or szótag írásához). Igaz ugyan, hogy nóénekesről van szó, de a püspök ezt ínég nem tudja, hacsak a hangból nem következteti. Valter felelete — mint Horváth 0. is kiemeli (E. Ph. K. 1910. 313.) — túlnyomó részben az éneklő személyéről ad fölvilágosítást.