Századok – 1913
Értekezések - MÜLLER FRIGYES: A nagyobb Gellért-legenda forrásai és keletkezése - 355
A NAGYOBB GELLÉRTLEGENDA FORRÁSAI ÉS KELETKEZÉSE. 36 7 pore, ut pro defensione cuiusdam ad regem properaret. et in ejusdem regionis parte siluosa, quae usui porcorum erat apta, sita erat uilla, in qua meridie hospitatus est : ubi circa médiám noctem audit strepitum molarium, quod ipse alias non uiderat. mirabatur quidnam hoc esset. continuoque mulier, que molam trahebat, cantare cepit. admirans autem episcopus dixit ad Waltherum : W althere audis symphoniam ZJngarorum, qualiter sonat, riseruntque ambo de carmine isto. cumque mola solius manu traheretur mulieris, et cantus excresceret in altum, episcopus autem lecto interim iaceret, adhuc subridens ait : Walthere edissere mihi quis istius melodie cantus sit, qui meam cantoria sua cessare compellit lectionem. at ille : ista modulacio carminis est in quit, mulier que cantat ancilla est huius hospitis apud quem hospitamur, que molit tricitum domini sui, tempore quo alia molendina inregione ista reperiri omnino non possunt. cui episcopus : arte, inquit, currit an labore. ait Walterus: arte et labore, non quolibet trahendo iumento, se propria manu circumferendo. o miranda res, ait episcopus, qualiter se pascit humana generáció, nisi enim esset ars, laborem quis posset tolerare. felix inquit mulier, que sub alterius potestate posita, sic dulciter debitum seruicium absque murmuracione leta impendit. cui eciam non modicum pondus pecunie portari precepit. cujusdam defensione ad eundem regem properaret, in ejusdem regione (!) laboriosa parte, qua (!) apta usui pecudum extat, Vir Dei hospitatus est : ubi circa mediam noctem ancilla quaedam, dum manibus molam circumferens, tricitum converteret, duritiam sui laboris cantilena demulcebat. Ad quam Pater sanctus expergefactus, accersito ministro, quid sit, inquit. Cui famulus, ut res erat insinuât. Confestim Pastor pius lachrymis perfunditur : felix inquit, homo sub alterius potestate constituta, quae sic dulce debitum servitium absque murmuratione impendit, cui noil minimum pondus pecuniae portare jussit.