Századok – 1910
Értekezések - KARÁCSONYI JÁNOS: A mérges vipera és az antimonialis. Korkép Kún László idejéből 1
8 KARÁCSONYI JÁNOS. quam lingua. Illudque angustim et compendiose dicendum competere mihi credo, omnia, inquam,1 prolixitatis prohibeor causa. Vereor autem, ne, cum aliqua ex his elegero, hiis, qui ea noverunt, videar magis necessaria preteriisse. Premissorum igitur omnium causa rerum ego et tota ecclesia vestra Ungarica omnesque de regno Ungarie catholici Beatitudini vestre cum Jacob patriarche filiis, fame lassis, clamare cogimur : in manu vestra. Domine Pater Sanctissime, salus nostra ; ne sinatis, obsecramus, per manus hujus aversi a Deo desperabiliter hominis hanc Catholicam, divinam et apostolicam deperire familiam, non sustineatis per Tartaricam barbariem, quam hic non homo, a mansuetudine conditionis humane infinitis millibus elongatus, in hoc regnum inducere continuatis procuravit studiis et procurât, dilaniari8 crudeliter et consumi cure vestre commissas divinitus et créditas oves Christi. Et inter cetera apostolica consolationis remedia contra Tartaros adhuc et contra ipsum regem, in perversitate confederationis Tartarice pertinaciter persistentem, totum regnum tota pariter ecclesia vestra Ungarica committi predicandum nedum in regno Ungarie, sed per totam Alemaniam et Poloniam presertim per prope positas partes Alemanie, ut puta Boemiam, Austriam, Styriam et Carintiam vivifice crucis verbum non sine multis amarissimarum lacrimarum profluviis una mecum s et mee potius parvitatis flagitat in persona dirigique Sanctitatis vestre precant litteras speciales ad Rodolfum regem Romanorum, regem Boemie, Austrie, Styrie et Carintie universos totiusque Polonie duces specialius ... 1 duci Cracovie, viro valde catholico et Tartaricorum preliorum habenti experientiam multam nimis. de infelicitate quoque famule et filie vestre predicte regine, in profunda valle posite lacrimarum, apostolicis consolationibus confovenda, et Deo et celi civibus detestanda et universis per orbem Cristicolis odiosa prememorate Elisabet apostasia sacrilega et incestuosa adultéra apostolice 6 pereellenda mucrone sanctissimam dignetur apponere maxima et immensa misericordia curam. Datum anno Domini MoCC-oLXXXoVIII in quindena Sancti Georgii octavo Idus Maji. Lodomerius, miseratione divina archiepiscopus Strigoniensis, dilectis filiis et amicis semperque diligendis preposito, decanis, plebanis universisque nobilibus Ungarorum, Saxonibus, Syculis et Volachis de Cybiniensi et de Burcia comitatibus Transilvanis6 benedietionem paternam cum dilectione sincera. Cordi nobis semper fuit vestre devotionis optare prospéra et, ut temporaliter et spiritualiter vitare valeretis adversa, paterne vos caritatis consiliis communire. Percepisse iam pridem vestram credimus probitatem, qualiter dominus rex in persona nostra regnicolis suis iuravit sollempniter universis : inprimis, quod nullos omnino nuncios sollempnes vel leves, patenter vel latenter, suo vel alio nomine destinaret ad Tartaros, ab eorum confederatione pure et precise separans se ex corde ; quodque nullum omnino Tartarum vel Cumanum, Saracenum vel Neugarium seu quemvis alium, quocunque nomine censeantur, alienum ab unione fidei orthodoxe, in domesticis7 liaberet ministeriis, non in dignitatibus vel castellaniis seu sui vel regni sui publicis vel privatis officiis seu functionibus. 1 Az eredetiben : inquic. 3 Az eredetiben : dilemnari. 3 Az eredetiben : mencum. 4 Üresen hagyott hely. 5 Üresen hagyott hely. 8 Az eredeti hibásan : Transillianis. 7 Az eredetiben hibásan : domesticys.