Századok – 1910

Értekezések - KARÁCSONYI JÁNOS: A mérges vipera és az antimonialis. Korkép Kún László idejéből 1

6 KARÁCSONYI JÁNOS. plus castissime fulgore vite et universorum honestissimorum morum preco­niis, ut regalem phas est prolem, eminentius insignita, exposita, inquam sicut prius, estivi ealoris et brumalis algoris squaloribus 1 et familie reginalis aliquali consolatione, quam habuit, miserabiliter destituta, quibusdam sceleratis in ipsius regine jugulum sub magne promissione pecunie depu­tatis. Et creditur, quod nisi in Strigoniensi Castro, licet non satis tuto, suam recollegisset personam, quod veneno latenter propter cautam sui custodiam extingui, Deo protegente, non potuit usque modo, ferro vei incendio vei alio quovis mortis genere vitam Aniens infelicem propter suorum prerogativam meritorum, procul dubio victura perempniter, temporaliter iam nunc desiisset. Cujus autem dissidii inter regem et reginam semina­rium serpentinum Elishabet, soror regis, in maxima parte fuit, que in claustro sororum de insula Budensi triginta ingressionis, viginti sex reguláris pro­fessions, velationis et consecrationis circiter habens annos, ab annis iam pluribus ad Tartaricas aspirans nuptias, cum ad eas minime venire potuisset, tertia feria ante festum Pentecostes proxima cuidam Boemo, Zoys nomine, qui antea ipsius Elishabet consanguineam, in secundo gradus consanguini­tatis contingentent eandem, dominam scilicet olim suam, relictam Othocari regis Boemie, perempto dicto rege Boemie nuptiali sibi federe copulatam, fuit sortitus uxorem, eadem E., non tam sancti quam antimonicdi, fratris sui regis animum, ad omnia Deo displicentia pronum admodum et pro­clivem, crebris super hoc sollicitationibus excitante, a prefato claustro, effractia ipsius claustri januis, sancte vite viro fratre Paulo ordinis fratrum Predicatorum per Ungariam pâtre provinciali et quibusdam aliis fratribus ejusdem ordinis per satellites regis de mandato regio turpiter tractatis in corpore, quodam et fratre converso crudeliter vulnerato, cujus etiam vestes ipsius ejusdem sanguine rubricatas ipse prior provinciális in concilio 5 meo provinciali illis, quibus hec acta sunt, celebrato diebus emissis ostendit lacrimis, universis, qui in concilio 2 aderant, tam nefarie factionis horroré 3 concussis, ad amarissimas lacrimas provocatis, a claustro erepta, magna libidinosi animi ambitione eripi se affectans, multa execrabili sollempnitate, ne dicam nuptialiter, sed turpius quam contubernialiter, extitit copulata. Cum qua, scilicet Elishabet nec nominari digna, quandam parvulam, sororis sue, uxoris regis Servie, filiam, mediante ministerio spirituali indutam habitu regulari, in ipso claustro annis pluribus enutritam, plorantem et pro tenelle etatis viribus, ne educeretur, modo quo poterat, renitentem, ipse rex extraxit, magnam Jesu Christo cum sororibus religiosis, in claustro permanentibus, misericordiam faciente in eo, quod violente corruptionis opprobrium evadere potuerunt, cum quam flagitiose, tam insolenti illud claustrum expugnantium multitudini, quod eis libuisset, horrendum,4 licentiante rege, facere licuisset. Et ne crassam quandam divini pariter et humani, naturalis et positivi juris ignorantiam vei ipse rex, totus, pro nefas, factus exlex, vel ille Boemus incestuosus adulter vel prefata incestuosa pretendere possent adultéra, adhuc re intégra, satis, antequam ad hoc sacrilegum et incestuosum adulterium ventum esset, ver­balia per idoneos directa nuncios et litteratoria concepta persuasitio, quo poterat simplicitas mea, stilo non semel, secundo, sed pluries destinata non defuere consilia. Sed nec in hiis subsistere 5 finibus visum fuit. Nam ex 1 Az eredetiben : scaloribus. 2 Az eredetiben : consilio. 3 Az eredetiben : orrore. 4 Az eredetiben : orrendum. 5 Az eredetiben : substinere.

Next

/
Oldalképek
Tartalom