Századok – 1906
Értekezések - SZABÓ DEZSŐ: Két Árpád-kori oklevél 620
632 SZABÓ DEZSŐ. meta. Exincle eundo adliue versus orientem, iuxta viam erbidam, que vádit ad Danubium, est uiia meta. Hinc pervenitur ad Danubium directe ad quandam insulam, ubi sunt due mete iuxta litus Danubii, et sic transeundo ipsum Danubium usque ad alterum Danubium, insula secundum processus metarum dicte ville Vruzvar pertinet ad eandem. Verum quia constitit nobis per literas dicti capituli Jauriensis. quod iobagiones dicti castri Musuniensis et eiusdem terre Vruzwar commetanei, ibi personaliter constituti, Paulus vero filius Pauli, Chepanus fráter Wendig constituti et curiales comités Musunienses, item Alexander filius Andurka, Nicolaus filius Welk, Maharias filius Maharie, Stephanus, Marcellus et Michael ac cognati ipsorum. contradictores in nullo penitus exstiterunt, sed potius premissos cursus metarum eiusdem terre esse rectos affirmant, nos eidem comiti Herrando et suis heredibus présentes in perpetuum robur donationis nostre concessimus literas, sigilli nostri dupplicis munimine roboratas. Datum per manus magistri Parcasii, Albensis electi, aule nostre vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini M. CC. LX. VI. quarto Nonas Maii. Regni autem nostri anno tricesimo primo. Item — BELA Dei gratia Hungarie. Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Grallicie, Lodomerie Cumauieque rex. Omnibus presens scriptum inspeeturis salutem in eo, qui est salus omnium. Regalis culminis Providentia solet sibi fideliter famulantes gratuitis prosequi donativis, ut per hoc alii ad fidelitatis opera prosequenda de prompto reddantur promptiores. Proinde ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod cum dilectus et fidelis noster, Herrandus magister agasonum nostrorum, comes Musuniensis, ab evo sue iuventutis in domo nostra fideliter et familiariter educatus, nobis plurima servitia exhibuerit, aliasque virtutes in diversis fortune casibus se exponens pro fidelitate regie corone débita pluries attemptaverit, fortuna cum ipso et pro ipso semper victoralis extitit et adiutrix ; et licet post tot servitiorum maiora ex magnificentia regia in maioribus sibi debuissemus providere, in recompensationem tamen tanti meriti ipsius volentes eidem occurre[rej regio cum favore. quandam terram castri nostri Musuniensis Inse vocatam, cum omnibus pertinentiis et utilitatibus suis contulimus, dedimus et donavimus Dominico filio eiusdem magistri Herrandi suisque beredibus impossessionem perpetuam et proprietatem illibatam, et eundem Dominicum in corporalem possessionem ipsius terre per fidelem nostrum, Conradum magistrum de Ouuar fecimus introduci. Cuius terre mete, sicut in literis capituli Jauriensis, cui hoc facere commisimus, vidimus contineri, hoc ordine distinguntur : Prima meta incipit prope villám Zuluch a parte