Századok – 1900
Értekezések - THALLÓCZY LAJOS: Nagy Lajos és a bulgár bánság 577
NAGY LAJOS ÉS A BULGÁR BÁNSÁG. 609 cipua et capitalia vestre magnificentie bene nota enarramus, que nos iam in maximam paupertatem et inopiam de die in diem omnino deduxerunt. Prima autem nostra nécessitas tune cepit esse, quum dominus noster rex in regnum Bulgarie intravit et nos singuli singulariter cum rebus nostris pariter et personis in ipsum exercitum ivimus et domino nostro regi hospitalitatem prebuimus ; post hec dominus noster rex banatum dicti regni metavit et tradidit magnifico viro Dionysio voyvade Transsilvano et fratri suo Emerico bano, et ipsi Budinium intraverunt et nos omnes cum eisdem similiter ad Budinium more exercituantium intravimus. Tandem dominus Dionysius voyvada veniens adduxit secum imperatorem Grecorum, quibus per preceptum domini nostri regis tantam hospitalitatem prebuimus, quod cum tantis expensis dominum nostrum regem delicare valuissemus. Interim eodem tempore ibernico dominus noster rex cum eodem caesare venit, quibus tandem tantam hospitalitatem fecimus, quod tante pecunie in hospitalitatem solummodo super nos currerunt, de quibus adbuc nullum denarium solvere valuimus ; videlicet ducenti et LXIIII floreni sunt in numero super civitatenses solummodo, et de districtu eiusdem centum et L floreni insoluti existunt ; insuper ab illa hora incipiendo annuatim bis ad minus ad exercitum ivimus et absque hoc expensas exercituales dedimus. Tandem et ultimo dominus rex contra infideles suos Transalpinos exercitum restauravit et nos ab illa bora incipiendo qua illa discordia extitit mota, in montibus alpium semper ad minus ducentos homines propter illorum die ac nocte usque ad iemem conservavimus ; insuper nos cum quingentis hominibus collectis melioribus similiter usque ad reversionem domini nostri regis ibi in Mihald mansimus, ac expensas exercituales dedimus iuxta preceptum vestre dominationis ; neonon domino regi et etiam vestre magnitudini hospitalitatem prebuimus, de quibus communitati nullum denarium resolvere valuimus. Preterea per exercitum eiusdem domini nostri regis in tantum devastati sumus, quod omnes nostros ortos et curias ac alia edificia, in qua habitatio hommi non existebat, penitus et omnino conbusserunt, fenum nostrum et alia utilia in domo nostra existentia mediante eorum potentia a nobis abstulerunt, propter quod pecora fame mortua sunt et nos ipsimet in penuria maxima existimus. Nunc autem vestra magnificentia trecentos florenos super nos, scilicet provinciám et civitatem postulat, quos nos nulla ratione nunc dare valemus, nam sicut aliis temporibus dedimus, sic et nunc daremus animo gratanti, prout conveniret dare vestre dominationi, sed per tot necessitates summopere agravati nullatenus dare valemus. Igitur vestram precamur dominationem humotenus provoluti, quocl SZÁZADOK. 1900. VII. FÜZET. 39