C. Tóth Norbert: A Magyar Királyság nádora. A nádori és helytartói intézmény története (1342–1562) - Századok Könyvek (Budapest, 2020)
2. A királyi helytartóság története - 2.3. A helytartóság kialakulása és kiteljesedése (1490–1562) - 2.3.2. II. Lajos király uralkodása idején
A MAGYAR KIRÁLYSÁG NÁDORA 226 16. táblázat. A két kinevezőlevél összehasonlítása Dátuma és őrzési helye 1522. február 14. Révay család központi levéltára 1522. február 16. Magyar Kamara Archivuma, Acta publica Kinevezése oka(i) nos considerata fide et fidelibus servitiis, quibus fidelis noster spectabilis et magnificus Stephanus de Bathor regni nostri Hungarie palatinus, comes Themesiensis, capitaneus noster generalis de serenissimo quondam patre nostro felicis memorie pro locorum et temporum opportunitate ac deinde etiam de nobis ac de universo regno nostro optime semper mereri studuit, aliis quoque multis et preclarissimis meritis et virtutibus eiusdem perspectis, cum nobis ob causas multum necessarias et presertim auxilii querendi gratia contra crudelissimos hostes nostros Thurcos regnis nostris assidue insultantes et illa non diripere solum, sed etiam, quod Deus avertat, occupare conantes ad regnum nostrum Bohemie proficisci nos oportuerit, nos attendentes et considerantes fidelitatem et in rebus gerendis dexteritatem aliasque virtutes et servitia fidelis nostri spectabilis et magnifici domini Stephani de Bathor regni nostri palatini comitisque Themesiensis, quibus paterne maiestati nobisque exceptione sine ulla se semper promptissimum et obsequentissimum summo cum studio et fidelitatis fervore exhibuit, eidem gratia regiam concernenti dignitatem pro tantis meritis respondere voluimus. Nostra itaque in hac in Bohemiam profectione, quam subire coacti sumus, quo regno nostro tantis in periculis constituto exterorum quoque gentium auxilio subvenire possimus, Kinevezésének tartama, jogai és kötelességei általában prefatum Stephanum de Bathor ultra alios honores, quibus et a paterna maiestate et a nobis merito cumulatus est, uti virum fortem auctoritateque et prudentia ac fide singulari prestantem ingruente tanta bellorum tempestate in hoc regno nostro Hungarie usque ad felicem nostrum ex Bohemia reditum in locumtenentem nostrum cum auctoritate presentibus litteris specificata et distincta duximus preficiendum, cui in primis inter alia id concessimus, ut in absentia nostra idem universis et singulis dominis et nobilibus tanquam locumtenens noster nostra sibi concessa auctoritate ad ea omnia, que ad regni defensionem et ad nostrum publicumque bonum pertinent, exequenda mandare possit, ut unusquisque eidem in his omnibus obedire debeat, ipsum dominum palatinum nostrum locumtenentem ordinavimus et declaravimus instar aliorum regum predecessorum nostrorum, qui dum aliqua necessitate instante extra regnum proficisci cogebantur, palatinos regni in locum sui substituere solebant, nos quoque eundem dominum palatinum omni honore atque dignitate pro suis meritis accumulare cupientes, omnem authoritatem ipsam locumtenendi dignitatem concernentem eidem usque felicem nostrum redytum concedimus.