Marta, Liviu - Gindele, Robert: Tezaure dacice din Transcarpatia (Satu Mare, 2014)

Lista documentelor - 109 - 110

Omagialis obligationis nostrae officium esse duximus / Illustritati Vestrae et Reverendissimis / Dominationibus Vestris statum pro/fessionis nostrae humillime notificare, quod nimirum nos infra scripti / rusticanae in Principatu hoc factae / confusioni et tumultus intuitu Unio/nis obnoxii nullatenus simus, nec ullo / modo ansam, aut occasionem praebueri/mus, quin imo totis viribus oro posse / incubuerimus, ut ad tenorem diplomatis / Leopoldini in Unione omnes constanter / permanerent: summa itaq<ue> cum demis/sione instamus, quatenus in locis debitis / nos commendare ea qua pollent autho/ritate et efficatia dignarent <ur>, nos enim quatuor illa puncta (modo ad plura ne / adigamur in favoremque nostrum Cae/sarea praemissa eo tempore facta effe//ctuantur, ne solum nomine videamur acceptati, verum ad instar / eorum cum quibus uniti sumus officiis et beneficiis aequaliter gaudere ex muni/ficentia Caesareo-Regia possimus) inviolate observaturi aliosq<ue> etiam ad hoc imitaturi simus consentaneam itaq<ue> iustitiae distributivae et fraternali vi/cissitudini consonam existimamus hanc / nostram humillimam petitionem, qua / gratiosissima interpositione Illustri/tatis Vestrae et Reverendissimorum / Dominationum Vestrarum solatione / obtenta, Deus ter optimus maximus, / praetitulatam Illustritatem Vestram / et Reverendissimas D<omi>nationes Vestras / ad salutem animarum solatiumq<ue> / nostrum diu feliciter vivere faciet, // quem pro incolumitate eiusdem Illustritatis V<est>rae / et Reverendissimarum D<ominatio>num V<est>r<a>rum in/terpellare non intermittemus emori turi // Illustrissimi D<omi>ni Ep<isco>pi et Revere<ndi>ss<im>ar<um> D<ominatio>num V<est>r<arum> / humillimi servitores / Georgius Herszeny in Processu Superiori / Director Nobilium Boeronu<m> / m<anu> p<ropria> / Ionas Mone m<anu> p<ropria> / Stephanus Bálán m<anu> p<ropria / Simeon Воёг alias Literati / de Also Komana m<anu> p<ropria> / Many Iannos de Also Komana m<anu> p<ropria> / Ioan<n>es Szuszmeny m<anu> p<ropria> / Ioannes Sztrimbul de Vad / Incl<ytae> Sed<is Iudicia>riae Fiscalis Fog<arasiensis> / Iuratus Assessor m<anu> p<ropria> // Servatius Gábor de Voilla / Director Nobilium Boeronum / Processus Inferioris m<anu> p<ropria> / Sámuel Mone m<anu> p<ropria> / Alexander Motok / de Szeliste m<anu> p<ropria> / Herszenyi Papa Ianos m<anu> p<ropria> / Servatius Pap de eadem m<anu> p<ropria> / Also Veneczey Szeged / András m<anu> p<ropria> // [In dorso, superius, in margine dextro ab alia manu scriptum:] Circiter 1749 / Transylvanor<um> complurium / quomodo Sacram Unionem / acceptantium intuitu. [In dorso, inferius, in margine dextro scriptum:] Ad / Illustrissimum, ac R<everen>dissimum / D<omi>num D<omi>num Michaélem Manu/elem Olsavszki DEI et Apostolicae / Sedis gratia Episcopum Rod/sensem et Graeci Ritus Unitor<um> / Munkatsiensem etc. Caeteraq<ue> / Commembra D<omi> num D<omi>nos Gra/tiosisimum Colendissimos // [In calce paginae, in angulo dextro scriptum:] Religionar< iorum > 40. 301

Next

/
Oldalképek
Tartalom