Marta, Liviu - Gindele, Robert: Tezaure dacice din Transcarpatia (Satu Mare, 2014)

Lista documentelor - 97

facile potissimum esse in Tran<sylva>nia et hac ratione etiam mereri / celerem impartialem administrationem. Tertio. Anno 1699 16 Febr<uarii> emanatum et Albae Iuliae eod<em> anno 1699 / 8 <Septem>bris legitime publicatum per status nemine contradicente et sine / aliqua restrictione decretum Leopoldinum declaratoriu<m> legale. / Decretum recenter confirmatum per status controvertitur et cu<m> restrictione decretatur. Ergo per status Regni hodie ipsa Eccl<e>siae / n<ost>rae im<m>unitas violatur quam clementia regia avito iure Eccl<e>siae // meae competere recognoscit. Hoc statuum facto patratam violatio<n>e<m> / im<m>unit<a>tis, quae Eccl<e>siae meae competit, probat Tit<ulus> Par<tis> <prim>ae Trip<artiti>, hoc / enim Titulo prohibetur confirmationem esse prioris iuris praecisam / roborationem adeoq<ue> confirmatione nullam quaesiti iuris induci no/vationem et ideo confirmationem non esse de necessit<a>te, sed praecise / de bene esse iuris confirmati. Ergo status actum Regium et ab a<nn>o / 1699 pacifice et sine restrictione quaesitum et alioquin competens / ius meae Eccl<e>siae hodie violant seq<ue> hac violatione motae necessariae / litis partem contradictionis constituunt. Quarto. Non solum in his et similibus casibus mihi et Eccl<e>siae meae / negatur legalis iustitiae administratio, sed etiam praeterq<ua>m, quod / Theologus (hoc est simulatus Iesuita) cum prohibita utroq<ue> iure / dismembratione proventuum Ep<isco>palium consensualibus Regiis literis / iniuriose implicetur omissa etiam ex his literis consensualibus fis/calis evictio non corrigitur, cum tamen hi errores aut potius iniuriae / corrigi debeant per eos, qui hos cum mea et Eccl<e>siae meae laesione com/miserunt, argumento Tit<ulo> 12 Par<tis> <secund>ae Tripar<titi>, ubi sic habetur: «Hic / tamen advertendum est, si etc. error aliquis etc. com<m>issus fuisse de/prehendetur etc., prout casus per se obtulerit, reformari poterit atque / debebit. Verum tamen si etc. error aliquis per donatarium in ea com/missus fuerit, reformari usq<ua>m poterit». Praetereunda mihi sunt reliqua, quia Sacrae M<aies>t<a>tis V<est>rae praesentia vera et / legale praemissarum indecentiarum et erroneorum consiliorum enna/ratione erubescere cogit, sufficit ergo, quod ea, quae contra me et mea<m> / Eccl<e>siam etiam assentatore Iesuita acta sunt et aguntur, extre/ma opressionis speciem constituant conseq<ue>nter extra praeallega/tam bracchii saecularis assistentiam, hi status, ac in parte, nec in toto / laesa totae Eccl<e>siae protectores asseri possunt. Postulatam pro me iustitiam legitimat recens inter status enatum / exemplum, quo pars eorum se laesa<m> existimans a reliquor<um> statuu<m> / facto ad Augustam Aulam provocavit. Legitimat postulatum meu<m> / Sacrae Coronae servitium et publicae tranquil<l>it<a>tis conservatio, quia / in hac laesione permittit<ur> defensa Tit<ulo> 14 Par<tis> <prim>ae Trip<artiti>, ubi sic legit<ur>: / «Secundus casus est, si quis evidenter se erigit et op<p>onit contra // statum publicum Regis et Coronae. Haec tamen erectio se ipsum iuste / defendendo notam afferre non intelligit<ur>». Haec lex sine ulla restrictio/ne confirmatur per Art<iculos> 7 /1715 et 9/1723 hisq<ue> legibus cohaeret Art<iculus> / 55/1715. In hac 251

Next

/
Oldalképek
Tartalom