Marta, Liviu - Gindele, Robert: Tezaure dacice din Transcarpatia (Satu Mare, 2014)

Lista documentelor - 96

iniuriosae explorationis officium usurpatio<n>e / profanatione beneficii Eccl<esias>tici compensari nec potest, nec debet. / Dum potius si moderna nostra calumn<i>osa sup<p>lantatio Unionis scissio / et animarum periculum spectetur, non videtur seu Ecclesiastica, / seu regularis Ordinis persona ab ir<r>egularitate excusari, quae hoc / officium gerit, quia exploratio natura sua versatur circa iuris/dictionem sanguinis et obiectum criminale. Ad conservandam animorum unionem plurimum conducit, ut ille, qui / hanc procurare intendit com<m>unitati, in cuius gremio Unio foven/da est, se vitae comitate, morum integritate, et aequalitate com<m>unis / utilitatis disinteressato studio: Boni communis promovendi inde/fesso zelo et Evangelica charitate, simplicitate sinceritatique / acceptum reddat vocattioq<ue> id ipsum exigente Apostoli exemplo, / qui omnibus omnia factus est, ut omnes <Chris>to lucrifaciat. Combinet Iesuita Theologus hanc doctrinae necessit<a>tem cum actio/nibus suis, Ritus disparit<a>tem in medio Eccl<e>siae n<os>rae com<m>orantis / et com<m>unicantis Iesuitae apud nos et fideles nostros Unionis Re/ligio excusaret, prout hanc hactenus <Chris>tiana supportavimus / charitate et patientia. Sed supra allegata Ep<isco>palium proventuu<m> / concupiscentia et violenta occupatio in com<m>unes utilit<a>tes prae/sumptuosa ingestio et specie pietatis conservandaeq<ue> Unionis a/micta avaritia, ac propriae utilit<a>tis studium professum proditionis officium conseque<n>ter natura proditionis provocatum iustae / aversionis odium, deniq<ue> sum<m>a n<ost>rorum asperitas stantq<ue> Iesui/tarum cum inchoata repetita novatione ambitiosa praesentia / inexterminabilis Eccl<e>siae perturbatio fundatam provocat peren/naturae calamitosae consequentiae perhor<r>escentiam. Natura Societ <a>tis humanae, gentium congregationes Regnorumq<ue> / bases legum fundamento subsistunt: tolle legem et compago / Societ <atis> humanae dissolvatur necesse est. // Leges sanctimonia decoravit Dominus, qui non venit solvere, sed ad/implere legem, nec praecise divinitus praecepta implevit Dominus, / nam naulum solvendo et ut Caesari red<d>antur, quae Caesaris sunt, docen/do: humano politicas etiam leges verbo et opere com<m>endavit. Legem status et decentiae ratione observat atheus. Legem a violatio<n>e / principio: quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris, et: frangenti fidem, / fides frangatur eid<em>, hodiernae tuentur universae gentes doctae nimi/rum, quod leges in mutui contractus, ac sui origine, quasi in frater/ni consensus vinculo fundentur ideoq<ue> unice, ac nonnisi harum / salva subsistat humanae societatis felicitas compago. Hanc veritatem et bene moratarum gentium observamine doctus mag/nus scriptarum Hungaricarum legum author Rex iustissimus / Uladilsaus in Oper<e> Decr<etorum> Trip<artito> confirmatorio in festo Beatae Eli/sabeth Viduae anno 1514 edito decreto sequentia profitetur: «Cum / supremus omnium rerum opifex, ab ipso primordio rationalis crea/turae conditae et procreatae eam in genere humano varietatem / atq<ue> ornatos esse voluit legibus et armis, ut armis / quidem hostes propulsari procul a 243

Next

/
Oldalképek
Tartalom