Marta, Liviu - Gindele, Robert: Tezaure dacice din Transcarpatia (Satu Mare, 2014)
Lista documentelor - 96
nos et alium per / nos delegandum declinare? Deniq<ue> hoc sanguinis praeiudiciosissimo / casu, sine rubore illud revera aperte demonstrare, quod ad / perpetuo perturbandam Eccl<e>siam nostram indefesse, oculte agit / et intendit nimirum, quod Iesuita com<m>odum sine incommodo, / beneficium sine onere: ac proditionis pretium / et favorem cu/riae saecularis sine conscientia pro scopo sui officii gerat et ideo / damnatae suae utilitati omnium animarum iacturam postpo/nit. Eousq<ue> licentiosae et incorrigibilis praesumptionis teme/ritate iam processum est, ut favoris ambitu (utinam quae de sinu / impius profert, ut pervertat semitas iudicii; et quae victoriam et / honorem dantibus conciliant, animas autem accipientium / auferunt damnata non subrepant munere), ut inguam favoris / ambitu, omnibus quasi saecularium quaesitis deferens Iesuita / per saeculares praeteritis nobis requiratur ad officia. Ut ergo prae/teritis nobis requisitus Iesuita suam augeat magnificentia<m> / et quae ipse non potest a nobis in saecularium favorem eliciat / opportuna importune oculta, in ordinata nobis suggerit con/silia actorum nostrorum felicem exitum sibi: minus favora//bilem, quantumvis Iesuita suadente, attamen nobis imputando. Dum / vero pro actis non solum Deo et Sacrae Apost<o>licae Sedi, sed etiam Re/giae Aulae et ipsis in publicis comitiis Regni Statibus respondere / debemus, consequenter consiliorum malevolentiam experto edocti, / ne propter Iesuitae consilia nobis erubescendum sit, Iesuitae sug/gestiones in D<omi>no expendentes nimisq<ue> inordinatas comperientes, / ut vivae suae vocis ministerio sua oracula proprias, Iesuitam pro / qualit<a>te casus, seu ad synodum, seu ad statum publicum remittimus, / adeo incessantibus ocultis calumniis et malevolis criminationibus / sup<p>lantamur adeo, ut percusso iam Pastore oves pergantur. Haeccine sunt idonea conservandae Unionis media? Propter quorum nobis / incumbentem reprehensionem, reprobationem et correctionem factio/sis Iesuitarum ocultisq<ue>, certa tamen licet secreta scientia nobis / bene cognitis suggestionibus apud Augustam Aulam et successive / apud Sum<m>um S<anctis>s<i>mumq<ue> in terris Iesu <Chris>ti Vicarium inobedientiae, / avaritiae et plane rebellionis accusati, ab Ep<isco>patu Vienna<m> avocati, / coram incompetente foro incompetenter constituti et vel ad renunci/andum Ep<isco> patui, vel ad subscribendum iniquissimis Iesuitaru<m> suggestio/nibus compellendi eramus. Quorum omnium authores Iesuitae sunt, /hos enim ea lehe nostram ab EpCisco>patu amotionem hac ultima n<ost>ra perse/cutione consuluisse ad Augustam Aulam relatum est, ne ipsi consilii / authores esse revelantur promittentes, quod, quem praemissis suis / perturbationibus ad recessum ab Unione permoverunt illico ad / Unionem reducibilis sit futurus populus, si nos, quod Iesuitae calu/mniantur perturbationis praetessi authores ab Ep<isco>p<a>tu amoti fuerimus. Hocq<ue> oculto calumniosoq<ue> consilio nobis imponere nitebantur, quod ipsi / egerunt et agunt. Eam itaq<ue> iniuriam patientibus iudicium facientib<us> / Dei dispositione, oculta huius proditionis et imposturae abominatus / partim confusa, partim vero revelata sit; ut debitum 239