Marta, Liviu - Gindele, Robert: Tezaure dacice din Transcarpatia (Satu Mare, 2014)

Lista documentelor - 46

dignatus est; adsum subditorum fi/delium et capellanorum infimus Maiestatis Vestrae Regiae Throno advolutus, / ut me de meis et Cleri curae meae crediti necessitatibus demississime insinuando homa/gialia mea Sacratissimae Regiae Maiestati Vestrae pronus deonerem servitia. / Et quia summa illa pecuniaria pro mensa mea florenorum Rhenensium 1000. pro Parochis autem / meis misere subsistentibus 2000 mihi alias tamdiu et Clero ex Cassa Parochorum / Generali pendenda, donec de alio stabili fundo Regia Clementia mihi et meis legitimis suc/cessoribus Episcopis fuerit provisum, clementer in anno 1738. <quar>ta mensis Augusti per / gloriosae reminiscentiae Carolum VI resolut in secundum iam annum apud Locumte/nentiale Sacratissimae Maiestatis Vestrae Consilium Regium in suspenso haberetur, ex eo / ac si Sua Maiestas Sacratissima Caesareo-Regia pro illa tantum vice loquendo signanter / de florenis 2000 resoluisset non autem annue pendendos. / Hinc ne in vilipendium Episcopalis Nominis precario vivere plane cum meis cogar omni ferme / fundo congruae subsistentiae destitutus Sacratissimae Maiestatis Vestrae de genu supplico digna/retur eatenus clementissimam hanc gloriosissimae memoriae Genitoris sui resolutionem / suo quoque benigno confirmatorio mandato ad Locumtenentiale Suum Regium Con/silium, ubi illud sine eiusmodi benigno novo confirmatorio mandato praefatam sum/mam dare renuerat dando clementer mihi enumerandam applacidare. / Ex quo autem Regalibus haud essem provisus, quibus mediantibus meam possim habere sessione<m>, / ut Tabula Regni pro iisdem quoq<ue> Sacratissimae Maiestati Vestrae flexo poplite insto / clementissime resolvendis. / Cedent ista omnia nulli esto dubium pro maiore DEI gloria cum Sacrae Unionis in/cremento promovenda, cedent utriq<ue> bono publico et Sanctae Matris Ecclesiae ortho/doxae emolumento et totius nationis Rutheno- Valachicae cum Sancta Matre Ecclesia // Romano-Catholica unitae ingenti pro solatio et motivo Schismaticorum ad gremium / Sanctae Matris Ecclesiae Romanae redeundi, viso eo, quibus gratiis Episcopus unitus et / curae illius crediti cumulentur et donentur regiis ex respectu Unionis Sacrae. / Et propter hoc ipsum benedicet DEUS glorioso regimini Maiestatis Vestrae eiusdemq<ue> succes/soribus omnigenarum suarum benedictionum affluentia, ac protegeret Maiestatem Vestram / Regiam adversus omnes hostes efficietq<ue> gloriosissimam. Quod ipsum ego cum meis a / Divina Maiestate, ut eveniat assiduis precibus sacris exorare, ac demereri nunquam / sum intermissurus. / Sacratissimae Regiae Maiestatis / Vestrae // Infimus perpetuoq<ue> fidelis subditus / et Sacellanus / Georgius Gábriel Blasovszky / Ep<isco>pus Agrien<sis> et Munk<acsiensis> Vicar<ius> Ap<osto>licus / m<anu> p<ropr>ia. / [In dorso, superius, in margine dextro, ab alia manu scriptum:] 103

Next

/
Oldalképek
Tartalom