Horvat, Irina Liuba: Icoane din colecţia Muzeului Judeţean Satu Mare (Satu Mare, 2014)

Lista documentelor - 117

Psalmos, S<ancto> Chrysostomo1427 in Evan/gelia cum suo compilatore Theophilacto, quem tamen Theophilactum temperabit per Alexandrum Natalem, in quan/tum in Evangeliis orbitam excederet. In tradendo autem / aeque lingua vernacula sequetur perfacilem et utilissimam / Methodum eiusdem Alexandri Natalis horis matutinis. Post meridiem vero Secundarii Professoris muneris erit, / ut manuductione lacobi Goar, Arcudii, Gavanti, Piscara, Le/onis Alatii, Petri Mohila1428, ad imitationem S<ancti> Germani Pa/triarchae Constantinopolitani, Gabasili, Simeonis Thessaloni/censis, Bonae1429 Cardinalis Ritum tum Latiane cum et Graecae / Ecclesiae ita exponat et explanet, ut luventus ad perfectam / cognitionem Typicorum et Mysteriorum in Ritu utriusq<ue> / Ecclesiae latentium perducatur et cognoscat fundate , quae / sit quoad substantiam utriusq<ue> Ecclesiae rituum cohaeren.tia et in solis actionibus externis consistens differentia atq<ue> / ex cognitione horum tandem videat hanc exstrinsecam diffe/rentiam esse ordinatam ad Sum<m>um Sponsae Ch<ris>ti Ecclesiae / Orthodoxae ornamentum. Ac porro, cum inter utriusq<ue> Ritus / Orthodoxos et Non- Unitos Primatus Romani Capitis, Panis / Asimus et Medius inter Caelum et Infernum Purgatorii locus, / dissidentiae sint fomites; idem Secundarius Professor quoad / Primatum Pontificis et usum Panis Asymi demonstarndu<m> / Leonis Alatii, Arcudii et Antonii Sandini manuductione / argumenta luventuti suppeditanda scripto indicabit. / In ordine vero ad comprobandum tertium ex ipsis Eucholo/giis et Typicis Graecis, Rusticis et Valachicis veritatem / ostendere sataget. Septimo. Hoc iam praesupposito, quod circa ere//ctionem Scholarum, Seminarii Clericorum, Residentiae Pro/fessorum, benigna Suae Ma<ies>t<a>tis resolutio accederet et / selecti ex ipsa gente pro efficaci exemplo luventutis nulla ra/tione secus ad sequelam studiorum persuasibili et adducen/da pro officio Regiminis Seminarii et directionis Scholaru<m> / Praefectus, ac ad munus docendi Professores destinarentur, / ut hi sine solicitudine de mediis victus et amictus tanto / libentius et p<rae>sertim, ut fructuosior per plures annos re/scissa spe omnis alterius melioris in Eparchia Munkacsi/ensi alioqui irreperibilis accomodationis publicae Cathedrae / incumbant e re foret eosdem congruo saltem stipendio ex / innata Sacr<atissi>mae Dominae pietate et promovendae Orthodoxae / Religionis zelo providere et accomodare ita, ut idem Prae/fectus Seminarii simul Studiorum Director futurus in praemi/um fatigiorum ex connata Suae S<a>cr<atissi>mae Ma<ies>t<a>ti clementia re/troactis annis pro Trivialibus Scholis benigne resolutis / 300 f<lore>nis remunerationem suam, quot annis accipiat. / Theologici vero Professores tres (exemplo minime Agrien/sibus Professoribus comparando, qui praeter Canonica et / alia Beneficia annue f<lore>nor<um> 600 stipendia doctrinae tra/hunt (pro annuo victu et vestitu quisq<ue>) alia alioqui / mercede et proventu cariturus) annue mereatur f<lorenos> 300. / Salva caeteroquin circa hoc onerosum munus altissima / Suae Ma<ies>t<a>tis clement<issi>ma Ap<osto>lico egia et Materna Sacr<atissi>mae Ma<ies>t<a>tis pro/visione resecaretur omnis ambitio promotionum in Pro/fessoribus et hi non minus ad solerter susceptum munus / explendum, quam alii ssequendum excitarentur. Pro / compendio nihilominus in hos expensarum: 1427 A trăit între anii 347-407, patriarh al Constantinopolului, cu o operă impresionantă. Cf G. Cave , op. cit., p. 195-217. 428 A trăit între anii 1596-1647 ,a ajuns mitopolit al Kievului, teolog de cea mai înaltă calitate cu contribuţii extrem de importante în domeniul bisericii ortodoxe. Cf. Mircea Păcurariu, Istoria bisericii ortodoxe române , II, Bucureşti, 1981 , p. 31-45. 1429 Giovanni Bona (1609-1674 ), cardinal. A scris Via compendii ad Deum. http://en.wikipedia.org/wiki/Giovanni_Bona. 439

Next

/
Oldalképek
Tartalom