Horvat, Irina Liuba: Icoane din colecţia Muzeului Judeţean Satu Mare (Satu Mare, 2014)

Lista documentelor - 34

assueti sunt, ita etiam cum sui Ritus hominibus pro varietate / conditionis illor<um> et statiis etiam moliter agere soleat et / quid pro quo acceptat. Sed Plebanus Bököen<sis> Epiphania benedictionem // domorum peragens in poss<essio>ne Budamér duorum Ruthenorum ob/lato nequaquam contentus e stratis illorum pulvinaria auferri / curavit. Putnokiensis Plebanus Unitum Presbyterum Voronien<sem> / pluribus vicibus verbis sarcasticis infamaverit, stolaque pluvies / privaverit, quadam item vice pileum eius e manibus eripuerit / et, nisi Presbyter illius rursus eripuisset cum prostitutione do/mum redire debuisset. Hanusfalvensis vero Plebanus sepulchrum p<ro> sepultura u/nius foeminae eiusd<em> Ritus praeparatum de novo obstrui fecerit / et, dum huius ignarus Presbyter cum funere ad sepulchrum / perexisset, eidem idem Plebanus in Coemeterii porta obstitit di/risque increpationibus eund<em> afficiendo ab inhumatione cum / scandalo Acatholicorum repulerit. <Terti>o. In Comitatu Zempliniensi Plebanus Sókutiensis ante duos abhinc annos poss<essio>nis Agyagos incolas Unitos Catholicos canes ca/ninasque animas habentes asseveraverit. Non ita pridem autem / in epistola sua Unito G<ene>rali Vicario scripta ad haec formalia / proruperit: «A modo imposterum publice in Ecclesiis promulgabo / et iam promulgavi omnes omnino esse Schismaticos. Item multum / sibi applaudunt de emunto Decreto Regio, sed nos illud venera/mur quidem, sed non acceptamus, non est enim promulgatum / per Diaecesanum nostrum, sed tantum per Ma>g<ist>r<a>tum, cui nos non subiacemus». Quod ipsum etiam alii plures de eodem Regio / Mandato dixerunt. In his proinde obstaculis, quid sperare potest ritualis Sacerdos, / non minus videlicet administrationem sacramentorum, q<ua>m / proventus sui perceptionem metuens, cum Plebanus Re/giis Diplomatibus se non subest, scribere non reformidet. Praeterea Uniti Presbyteri nec ad Liberas et Regias Ci<vi>t<a>tes / in Comitatibus Abaujvariensi et Saarossiensi existentes ad sui / Ritus homines admittuntur. Unde eiusmodi Ritus uniti contemptu per Plébános intentato, / Praedicantii quoq<ue> magis animati etquidem: signanter in Co<mi>t<a>tu Sa/rossiensi in poss<essio>ne Zsegnye degens adversus C<aesare>o-Regias Resolutiones / non solum in hac poss,essio>ne munia parochialia erga Ritus Uniti eti/am animas, verum etiam ad poss<essio>nes Erdőcske, Abrahamfalva / et alias praetensas poss<essio>nes filiales hebdomadatim exercendo / publicumqque exercitium faciendo pariter erga Ritus Uniti ho/mines munia parochialia practicat. Caeterum idem Ep<isco>pus quam plurimis aliis adhuc casibus mo/lestus non esse volens, id adhuc superaddit: «Qualiter Parochi Latini / Unitos passim ad mutationem Ritus et praecipue occasione matri/monii inter utriusque Ritus Personas contrahendi, aut iam con/tracti allidant, aut per denegationem copulationis contra S<an>ctas / Sanctiones in Decreto Urbani Papae VIII sub nullitate actus Ri/tum mutare prohibente contentas cogunt per id etiam / Ep<isco>po et Clero, atque Populo Unito Romano- Catholicam et Apo/stolicam Veram Fidem zelanti summum dolorem incutientes / et hunc etiam eo acerbiorem, quo magis praefati casus in ipsi/us etiam b<eni>gne Suae M<aies>t<a>tis C<aesare>o-R<egi>ae positivae ordinationis in eo, / ne vid<e>l<ice>t Presbyteri et Parochi G<raeci> Ritus Uniti in administratione // spiritualium functionum erga Populum sui Ritus, aut in pro/ventuum suorum inde competentium perceptione, aut etiam ipse Populus a suorum Pastorum accessu, seu per Parochos, seu per Ma/gistratuales, sive per Praedicantios impediantur, emanatae contemptum vergant». Et, dum antiquioribus quoq<ue> temporibus Sacrae Unioni ex ven/dicata per Latini Ritus Clerum dependentia, nonnulla im/pedimenta evenissent taliterque Ep<isco>pus 287

Next

/
Oldalképek
Tartalom