Horvat, Irina Liuba: Icoane din colecţia Muzeului Judeţean Satu Mare (Satu Mare, 2014)

Lista documentelor - 34

Erdőcska et Abrahánfalva tam erga Unitos quam et Catho/licos indiscriminatim munia quaevis parochialia incompeten/ter exerceant in iisd<em>que annuum quoq<ue> proventum desum<m>ant, imo praedicans Szegnyensis Praesbyterum in Poss<essio>ne Erdőcske / degentem inde velut praetensa filiali sua via facti penitus eli/minare, Capellanum vero Sovariensem Patrem Minoritám / Ivó Vilheliub cognominatum, atque in filiali Erdőcske ad So/variensem Matrem spectante Graeci Ritus Uniti infantem / baptizare volentem turpiter impedire attentaverit et re / infecta redire coegerit. <Decimo sex>to. Quod Ep<isco>pus Agr<iensis> in praeannexis responsoriis, quoad Presbyteror<um> / Unitorum tam annuum quam stolarem proventum per / Dioecesim suam iam publicatum Decretum et superius etiam / limpidius deductum, manuteneri et observari roget popu/lumq<ue> eund<em> et Clerum sibi, velut capiti perfecte uniri cupiat. // Praemissa autem, dum sub calamo vertebantur, idem Ep<isco>pus Mun/kacsiensis iterum ad suam Ma<ies>t<a>tem C<aesare>o-Regiam ratione iniuriarum / eam eiusdem Ritus Uniti Clero quam et Populo per D<omi>nos Terre/stres, atq<ue> Parochos Latinos illatarum querulose recurrit. Cum autem eiusmodi querimoniae generalibus expositae fuissent, / Altefata Sua M<aies>tas vigore B<eni>gni sui Mandati a<nn>o 1753 sub <vigesima quint>a / lunii emanati eundem Ep<isco>pum in specificis, per quem nimirum, / nominanter et in quo specifice Clerus et Populus Unitus / gravetur, uberius audiendum et comperta aggravii realita/te Consilium Regium Locumt<enentia>le in conformitate b<eni>gnarum ea/tenus iam emanatarum Resolutionum eadem aggravia / sufferant, clementer praecipit. Superinde ita, idem Ep<isco>pus suo modo auditur eatenus isthoc / in originali sub d acclusis eiusmodi praegravia uberius, ac / specifice exprimit in sequentibus subsistentia. <Prim>o. Quod in Comitatu Zempliniensi, signanter in poss<essio>ne Velejte / existens Parochus Latinus, dum unitus Parochus ibidem / sui Ritus non ita pridem quendam infantem sepellire voluisset, ab eodem Rituale, Turibulum, Crucem, Stolam et / Casulam acceperit et ultra septimanam apud se reservaverit, / qui Parochus Latinus secunda quoq<ue> vice alterius defunc/tae personae Ritus Uniti sepulturam iterum impedire sta/tuens in foribus utriusque atrii per longum et latum se al/ternatim extendenda introitum Uniti Parochi impugnavit, / cedendo tamen tandem et funere iam cum corpore comitato, / uti Uniti talia aperta ad Coemeterium deportare consueve/rant, illud invertere et taliter inhumandum vindicare ag/gressus est. Parochus item Latinus Kazimiriensis dum Unitus ibi/dem post circulare Ex<celsi> Cons<ilii> Regii Intimatum ratione / suorum proventuum apud suos rituales se insinuasset, eotum / omnium loci incolarum Ruthenorum pecora ad arcam sua<m> / impelli curaverit, credi par est, per id Parochi Proventus so/lutionem impedire volendo. Quod in Comitatu Saarosiensi V<ice>Archi-Diaconus et Parochus / loci Sovariensis ibidem pro alicuius Rutheni sepultura prae/paratum per Ritualem sepulchrum limo effosso obstrui cura/verit. Quales casus etiam Unito Parocho Mielosfalvensi per / Plebanum Szedliczensem intentatus esset. Praeterea idem Szedliczensis Plebanus, dum Unitus Paro/chus Pekliensis pariter sepulturam instituisset, aeque se im/miscuerit, cantum fecerit, ac sic duplici ritus diversi et i/diomatis cantu confuso funus amoto comitati sunt. Radnisiensis vero Plebanus, ubi Unitus Parochus Pekli/ensis eiusd<em> Ritus hominem a se oneribus provisum, ac postea / defunctum sepellivisset, sepulti viduam eousq<ue> in Plebania / detinuit, donec eidem 3 Marianos, Organistae autem illius / octo grossos non persolverit. Et p<ro>uti Graeci R<itus> U<niti> Parochi paupertati / 286

Next

/
Oldalképek
Tartalom