Horvat, Irina Liuba: Icoane din colecţia Muzeului Judeţean Satu Mare (Satu Mare, 2014)

Lista documentelor - 20

Possessio Ivacsko. Parochus unus loannes Papp, ordinatus in Marmatia, approbatus a / pie defuncto Bizanczy, illocatus per Archi5Í2-Diaconu<m> Petyovszky55 . Praesentam552 553 554 / hic apud se non habet, sed dicit se habere in Marmatia. Fundum Paro/chialem habet liberum p<er> D<omi>nos Ter<r>estres excisum. Agros ad duas calca/turas, una<m> 4, aliam 6 cub<ulorum> capacem. Prata ad 12 cur<r>us feni capacia. Libere usuat omnia, praeter unum pratum unius cur<r>us feni capax, quod / Homorodienses incolae dicunt ad suum ter<r>itorium spectare. Confessionis / capaces sunt 70, omnes confessi praeter 6 serviles. Hospites 16, / singulus per unu<m> coretum frumenti solvunt, praeterea mediae diei labo/rem p<rae>stant. Unus est, qui sine uxore, quae ipsum a 10 annis reliquit, / vivit. Contra Parochum Com<m>unitas nihil habet. Concionatores Ecclesia / habet duos. Parochus unum Doctrinalem, Medullam Casuum n<on> habet. / Metricam habet. Nemo sine Sacramentis mortuus. Fons baptismalis / non est. Obstetrix iurata non est. Sacramenta in vestitu debito administrat. / Apostata nullus. Cantori tertia pars venit ex p<ro>ventu Parochi. Domu<m> / parochialem Com<m>unitas, Cantor solus sibi in Fundo D<omi>nali, a qua taxa<m> / solvit, erexit. Aedituus n<on> est. Pulsus non est. Ecclesia Ecclesia lignea stramine tecta in statu com<m>odo post ruinam prioris erecta, / p<er> Archi-Presbyterum Marcum Kaplaniensem benedicta. Antimissium / Bizanczianu<m>. Calix, patena, coclear, stella stannea. Corporale, puri/ficatorium nullum. Mappa nulla, nisi cortina im<m>unda in Mensa P<ro>po/sitionis. Candelabra tria. V<e>n<era>b<i>le in pixide conservatur indecenter. / Casula versicoloris ex Karton et stola eaq<ue> Parochi cum alba munda / et longa. Ecclesia una<m> etia<m> habet albam ex tela crassiori. Velum et / palae ex Karton iam attritae. Libri ceremoniales omnes Parochi. Clausu/ra lignea. Campana una. / Dedicata S<ancto> Archangelo Michaéli. Ecclesia p<ro>ventus habet nullos. / Cemeteriu<m> sepibus cinctu<m>. // Possessio Alsó-Homorod. Parochus unus Alexius Pap, ordinatus ab Ep<isco>po Aradinensi, ap/probatus a nullo, pariter a nemine investitus. Fundum parochialem / habet liberum a D<omi>no Ter<r>estri excisum. Agros post hunc fundum ad / duas calcaturas, singulam trium cubulor<um> capacem. Prata 7 cur<r>uu<m> / feni capacia. Pacifice usuat. Confessionis capaces 140. Omnes confessi, / praeter duos servos. Hospites 30 solvunt per coretum frumenti / et mediae diei laborem p<rae>stant. Publicus peccator nullus. Contra Paro/chum Com<m>unitas nil habet. Instruit populum. Concionatores Ecclesiae / nulli. Parochus habet Doctrinalem unum. Metrica<m> habet. Fons baptisma/lis dat<ur>. Apostata nullus. Obstetrix iurata non est. Neminem sine praemis/sis ternis copulavit promulgationibus. Cantori tertiam partem Paro/chus ex proventu555 suo dat. Pulsus n<on> solet fieri. Domum Parochi/alem Com<m>unitas erexit. Cantor in sua p<ro>pria habitat. Aedituus liber. Ecclesia. Ecclesia lignea scandulis tecta, noviter exstructa cum tur<r>i sat alta, / benedicta per Archi-Prebyterum Simeon Papp. Imaginibus exiguis / sine Apostoloru<m> et in Magna Ara provisa. Antimissium Bizanczia/num. Calix et patenula stannea, stella vitrea, coclear ligneum. Corpo/rale, purificatorium nullum. Mappae duae. Mensa Propositionis satis / munda. Candelabra <quin>q<ue>, duo vitrea, tria lignea. Casula una ex Karton. / 552 Sequitur deletum: Presbyteru<m>. 553 Supra scriptum: Diaconu<m> Petyovszky. 554 Praesenta: i.e. designatio, oblatio: kijelölés. 555 Sequitur deletum: Parochi. 158

Next

/
Oldalképek
Tartalom