Drăgan, Ioan (szerk.): Mediaevalia Transilvanica 2003-2004 (7-8. évfolyam, 1-2. szám)
Ioan Aurel Pop: Între Habsburgi şi Otomani: Transilvania la mijlocul secolului al XVI-lea
Intre Habsburgi şi Otomani: Transilvania la mijlocul secolului al XVI-lea 161 nuper ad eandem per proprium tabellarium nostrorum datas, amice et benevole scripsit, in quibus magnitudo vestra nobis significavit, quod tametsi oratores nostri, in excelsa magnitudinis vestrae Porta existentes magnitudini vestrae proposuerint nos iam restituisse filio serenissimi quondam regis Ioannis eas provincias, quas magnitudo vestra potenti suo gladio subactas olim eius patri et post modum ipsi quoque filio ex singulari benignitate concesserat, quia tamen magnitudini vestrae in litteris nostris nullam eius rei mentionem factam viderit, nec alias a beglierbegis litterisque praefectis et officialibus suis limitaneis quicquam desuper cognoverit. Ideo magnitudo vestra desiderare huius rei notitiam ac animum et voluntatem nostram a nobis ipsis et litteris nostris primo quoque tempore excipere, an ea ex commissione nostra per dictos oratores nostros proposita fuerint, nec neque quidem prout in litteris magnitudinis vestrae continentur. Nos benevole omnia intelleximus eandemque magnitudini vestre celare tiolumus, omnia et singula quod oratores nostri de restituenda per nos eidem serenissime quondam regis Ioannis filii Transilvania dixerunt nostro iussu atque voluntate ipsos dixisse, nam quamvis nos, propter42 43 44 gravissimas et arduas illas causas, quas magnitudo vestra ab oratoribus nostris intelligere potuit, antehac postulatis magnitudini vestre de Transilvania non potuerimus satisfacere et propterea tamdiu apud magnitudinem vestram laboraverimus, ut relicta in manibus nostris ipsa Transilvania, tributo contentari vellet praecipue, quam provinciam eam neque armis, neque dolo, sed spontanea cessione et permutatione ad instantiam serenissimae regine Isabellae suisque filii ac fratris quondam Georgii et Petrovich, ad manus nostras acceperimus, postquam tamen magnitudinem vestram eius animi esse perspeximus, ut omnino Transilvania ipsa filio quondam regis Ioannis restituatur, nos vestrae magnitudinis postulatis acquiescentes habita ratione amplitudinis et excellentis famae et nominis magnitudinis vestrae ipsiusque amicitiam et bonam vicinitatem conservare cupientes, nihil impedimenti, uti nobis licebat, fecimus Petro Petrovich Transilvaniam ipsam annis ad fidelitatem atque obedientiam dictique regis Ioannis filii redigenti, quinimo intuitu magnitudini vestrae libere illam possessionem recipere promisimus, atque insuper arces etiam illas in Transilvania existentesque ad huc in manibus nostris sunt, ad manus eiusdem filii regis quondam Ioannis reddi facere parati sumus, recepturi vicissim ad manus nostras, ut iustum et aequum est, ducatus illos duos et relinqua bona in Silesia habita quondam dicto regis Ioannis filio in recompensationem Transilvaniae, quam nobis cesserat serenissimae vero matri45 eius46 pro dote 42 în copie Principe. 43 Probabil trebuia să urmeze manus. 44 Urmează gravas, şters. 45 Urmează cuvânt indescifrabil şters. 46 Urmează cuvânt indescifrabil şters.