Drăgan, Ioan (szerk.): Mediaevalia Transilvanica 2000 (4. évfolyam, 1-2. szám)

Instituţii

Privilegiile Scaunului Caşin 17 facere haberent litte[ris suis mediantibus eisdem id annuerjit et concesserit, ut ipsi Siculi nostri de dicta Kason per se sedem belliductorem[que et iudi]cem inter ipsos eligere et deputare habereque valerent, tamen nunc, [nescitur quibus respectibus, di]cti Siculi nostri de pretacta sede Chyk predictam sedem Kason non curantes litteras d[icti domini] Sigismundi imperatoris ad ipsam sedem de Chyk contra ipsorum volu[ntatem annectere conati fu]issent belliductoremque et iudicem inter ipsos eligere [non] permisissent pro evidenciorique do[cumento] et approbacione ambe partes videlicet tam de dicta sede Kason quam eciam [de Chyk se ad certos] idoneos et probos viros in re premissa submisissent iidemque probi viri conscienciose [fassi] extitissent, ut ipsi scivissent certitudinaliter, quod dictus dominus Sigismundus im[perator ipsis Siculis] de dicta sede Kason libertates premissas concessisset et eisdem secundum easdem lib[ertates] uti et frui graciose annuisset et supplicatum extitit nostre maiestati in personis dictforum Siculorum] de pretacta sede Kason humiliter et devote, ut nos huiusmodi litteras dicti domini Sigis[mundi] imperatoris ratas, gratas et acceptas habentes eisdem id de novo graciose, ut üdém [per se inter ipso]s belliductorem et iudicem eligere sedemque habere possent et valerent annuere et conc[edere d]ignarem[ur]. Nos itaque tum humilimis suppiicacionibus in personis dictorum Siculorum [nostrorum] de dicta sede Kason nobis factis tum vero fassionibus dictorum certorum proborum v[irorum] per ambas partes electorum favorabiliter inclinati eisdem Siculis nostris de sepefat[a sede] Kason de novo et ex novo id annuimus et concessimus, ut ipsi iuxta antiquas libertates ipsorum [per pred ictu] m dominum Sigismundum imperatorem eisdem, ut dicitur alias concessas uti et frui [inter ips]osque iudicem et belliductorem per se eligere sedemque habere possint et valeant nichilominusfque eosdem Si]culos nostros in huius modi ipsorum libertatibus ex certa nostra sciencia confirmamus h[arum] nostrarum, quibus secretum sigillum nostrum, quo, ut rex Hungarie utimur, est appensum vigor[e et testi]monio litterarum mediante. Datum in opido nostro Meggyes feria quinta proxima post festum concepcionis beate Marie virginis anno Domini millesimo quadringentesimo s[exagesi]mo secundo. III 1515 septembrie 4 Vladislav II Jagelló, regele Ungariei, confirmă privilegiul emis de regele Matia Corvin. A Originalul a fost văzut în 1853 de Benkő Károly (Csik, Gyergyó és Kászon múltja és jelene, Kolozsvár, 1853, p. 65-66) în arhiva scaunului păstrată de familia Balázsi din Imper. Actualmente nu i se cunoaşte locul de păstrare. B Menţiune în documentul din 18 august 1571 acordat de Ştefan Báthori.

Next

/
Oldalképek
Tartalom