Diaconescu, Marius (szerk.): Mediaevalia Transilvanica 1999 (3. évfolyam, 1-2. szám)
Economie
Târgurile Dejului 123 salium nostrorum Transsilvanensium, tum vero, ut oppidum nostrum Dees vocatum in dictis partibus regni nostri Transsilvanis habitum populorum multitudine opibusque adaugeri possit ad idem oppidum Dees fomm ebdomadale liberum singulis diebus sabbatis, in qualibet ebdomada omnino sub hiisdem libertatibus et prerogativis, quibus fora ebdomadalia aliarum civitatum sew oppidomm et villarum celebrantur perpetuo celebrari duximus annuendum et concedendum, immo annuimus et concedimus presencium per vigorem absque tamen preiudicio nundinarum liberarum civitatum, oppidorum sew villarum aliarum quarumcumque. Quocirca vos, universos et singulos mercatores, institutores et forenses, homines atque viatores quoslibet serie presencium affidamus, assecuramus et certificamus, quatenus ad predicta fora ebdomadalia per nos in prefato oppido nostro Dees celebrari concessa cum omnibus rebus et bonis ac mercanciis vestris libere, secure et sine omni pavore et formidine veniatis, properetis, accedatis peractisque inibi cunctis negociacionibus vestris ad propria vel alia, que malueritis loca debeatis salvis semper rebus et bonis vestris atque personis sub nostra proteccione et tutela speciali. Et hec volumus per fora et alia loca publica, ubi necesse fuerit palam et manifeste proclamare, presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude feria sexta proxima post festum beate Elizabet vidue anno Domini millesimo quingentesimo decimo septimo. Anexa 2: 1502, septembrie 4 - Buda Vladislav al Il-lea, regele Ungariei, acordă Dejului dreptul de a ţine târg annual. Original pe hârtie, cu urme ale peceţii aplicate sub text, la Direcţia Judeţeană Cluj a Arhivelor Naţionale ale României, Fondul Primăria Oraşului Dej, Privilegii, nr. 74. In partea dreaptă, sub text: Reláció reverendi Sigismundi prepositi Albensis secretarii regie maiestatis. Tot aici şi în copie autentificată din 28 octombrie 1851. Fotocopie la Arhivele Naţionale Maghiare, Budapesta, Colecţia de fotocopii ale documentelor medievale (Diplomatikai Fényképgyűjteményi): DF 253369. Nos Wladislaus Dei grada rex Hungarie et Bohemie etc., memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus expedit universis, quod nos cum ad humillime supplicacionis instantiam fidelium nostrorum circumspectorum iudicis et iuratorum ceterommque civium et inhabitatorum oppidi nostri Deesiensi per eos nostre propterea porrecte maiestati, tum vero cupientes, dictum oppidum nostrum edificiis ampliare et in victualibus magis habundans reddere ac eciam pro utilitate et comodo incolarum et inhabitatorum eiusdem ad idem oppidum nostrum Deesiensi nundinas liberas sew fora annualia singulis festivitatibus beati Nicolai episcopi et confessoris atque Dominicis Oculi vocatis aliisque diebus ipsas festivitates precedentibus et sequentibus ad id scilicet necessario aptis et