Evangélikus egyházkerület főtanodája, Sopron, 1857

12 usui, vos occidistis, ut nos viveremus! — Sic mors opitulatur vitae, sic vita condecorat mortem! — Excu- tite, quaesumus, auditores aestumatissimi, históriáé tabulas, quibus dara nitent nomina, iacta perinde spe­ctate virorum praedicatione eo digniorum, quo ea superiorum; exsequebantur enim illud Ciceronis: Nulla vi­tae pars neque publicis neque pi’ivatis neque forensibus neque domesticis in rebus vacare officio potest, in eo- que et colendo sita vitae est honestas omnis et in negligendo; turpitudo! vivebant secundum illud Ovidii: Conveniens homini est bominem servare voluptas, Et melius nulla quaeritur arte favor. Vobis porro, fautores aevi praesentis, laete vigentes conserimus litamus porrigimusque coronas; eximii proavorum conatus nepotum miscentur laudibus, praesentes succurrunt praeteritis, filius ut patri sat du- dum tristia passo. Vos, qui consilium opemque tulistis, vos, haeredes pietatis institutioni debitae, aerumnas in communi vita obvias vicistis, volendo magni, sacrificando maiores, beando maximi. — Coetum ante omnia memoro, in cuius sinu a tercentis inde annis haec musarum perstitere sacella, coetum inquam, cuius socii, si quid eximii perficiendum, et ardore eminent et munificentia, nil ardui existi- mando, dummodo velle liceat. Has ipsas aedes, has ipsas parietes a) ac imagines memoria virorum circumvolat, qui hoc in coe- tu floruere, ut nunquam livescant, valuere, ut nunquam torpescant, docuere, ut nunquam obmutescant. Quin- quaginta fere millia discipulorum hie loci ad hunc usque diem eruditorum meo loquuntur ore aguntque grates nulla temporum iniquitate obliterandas; quis est enim, ait Cicero, liberaliter educatus, cui non locus ille mu- tus, ubi ipse altus est, cum grata recordatione in mente versetur ? — Intimo gratitudinis sensu perciti celebramus ecclesias evang. trans danubium sitas, quae uti quondam harum lautores exstitere musarum, ita nunc totidem habentur patres scholae recentissimis temporibus incredi- bili contentione stabilitae, b) férvéntissimo sustentatae studio, nobilissimoque firmatae conatu. Utinam lianc du- centenorum fere millium c) virtutem communi liceret praedicare plausu, utinam eas, quas spiramus preces unus omnibus traderet halitus, utinam non minus palatia quam casarum penetraret latebras haec Cornelii Sev. dignatio: O maxima rerum et merito pietas homini tutissima virtus ! — Augustissimi denique reminiscor Caesaris, qui uti nuper exili nomen suum benignus mandarat pa- gellae d), ita fidelibus gratitudinis monumenta inaravit pectoribus; qui virum nostro dignissimum aestimio favoris luculentissimo ornavit symbolo e)\ cum vero Augustum celebramus, viros quoque, qui eidem sunt a consiliis, prona suggerit memoria; quemadmodum enim sol in omnibus vitám alit rebus: ita stellarum lumina no­ctis profligant tenebras. — Ibi solem, ibi lunas, hie coruscantia suspicimus sidera. In nostris habes, Caesar, tropaea praecordiis; — Due animos felix, grati tua castra sequemur. Verum tarnen vos, altores scholae spectatissimi, non verborum aucupia, quin factorum potius merito postulatis documenta sinceris manantia medullis. Munere igitur collegii, quod nuperrime duobus et orbatum, f) et orna- tum g) est viris, sanctissime polliceor, coilegas quatuordecim h) eo allaboraturos, ut et avorum spe et patrum fiducia et nepotum digni habeantur commemoratione. a) quibus locus concionis ornatus erat. b) in conventu districtuali die 21 Maji anni 1851 habito, 7000 fl. annue pendenda suffragio communi oblata sunt. c) fovet Distr. Ev. A. C. transdanubianus 186868 Evangelicos A. C. addictos. d) die IY. Iduum Augusti 1857 Franciscus Josephus Imperator nostras faustus inviserat scholas, nomenque suum — uti ante eum hio loci nullus Caesarum, — piissime porrectis inscripserat annalibus. e) Leop. Wohlmuth Superint. tr. danub. Administrator signo ordinis Francisci Josephi condecoratus, hoc die primum id praeseferebat. f) Yaledixere scholae : Joh. Bajcsány et Dav. Hrabovszky Professores. g) Dr. Carolus Keszler et Carolus Thiering recens salutati Professores. h) quorum nomina sunt: Colom. Csermák, Andr. Domanovszky; Carolus Kessler; Jos. Paulus Király; Herrn. Kleeblatt; Andr. Lehr; Math. Müllner; Jos. Pálfy; Joh. Jac. Petrik; Guszt. Poszyék; Joh. Schranz; Carolus Thiering; Adolf. Turcsányi; Georg. Zsar- noviezky. —

Next

/
Oldalképek
Tartalom