Evangélikus kerületi főgymnasium, Selmecbánya, 1859

6 anno 1594 amoveretur amunere.* *) Ludi quoque scenici et spectacula edebantur a discipulis scholae nostrae. Agebantur autem comoediae lingua latina, semel atque iterum in anno, quarum argumentum ex história biblica petitum, alioquin erat castum et ab omni obscoenitate alienum. Instituebantur autem ludi hi eo consilio, ut pueri decorae pronunciationi adsuescant et turbae conspectum non reformidare discant. Musica verő, cum vocalis, tűm instrumentális, ornamentum et condimen- tum studii litterarum habebatur; quare nonnisi eantus gnari in numjérum alu- mnorum recipiebantur. — lam, quod Professores et Rectores attinet, ii a senatu vocati, muneribus suis praeíiciebantur. Complures eorum, potissimum Rectores, ex Germania arcessebantur, inter quos M. Joannem Egranum Nissensem (1567), Abrahamum Sehremelum Argentinensem (1575), Christopliorum Ekhardum Eisen- berga Misnensem (1578), Fabianum Doeringium Vratislaviensem 1579, Joachi- mum Reich Griphisvaldensem, poétám laureatum (l617)et Joannem Hammer (circa 1664)Vitteberga oriundum, nominasse sufficiat. Accidit interdum, ut Pro­fessor in senatum legeretur, vei, sicuti Joannes Haunoldus, ex Professore et Rec- tore (1594) plane arcis praefectus denominaretur, secundum illud Juvenalis: Si fortuna volet, fies ex vhetore consul; Si volet liaec eadem, fiei de consule rhetor. Rectorum primus, — nam ante ilium crediderim fuisse etiam aliumaliquem —, nominatin’Joannes Henzelius, circa annum 1560, simul anno 1562 senator, sequenti vero anno 1563, 5. Nov. a senatu, qui jure gladii gaudebat, ob adulterium capitis damnatus; sedintercessione Ulrici Cubicularii (Kammerknecht), antistitis Schem- niciensis et Aegidii SaTtzer Neosoliensis, poena haec mitigata est, Hcnzelio in exi­lium ire jusso.**) Cui in dignitate rectorali, tunc non ambulatoria, perpetua, suc- cesserunt 24 Rectores, qui usque ad annum 1672, ad clavum reipublicae schola- sticae sedebant, quorum tarnen plures vix uno anno Gymnasium moderabantur. Diutissime sceptra scholae tenuerunt: memoratus jam Joannes Haunoldus, annis utpote 8, et Paulus Lentzius, annis 13 et ultra, serius Pastor civicus, ob eximiam doctrinam vitaeque probitatem synodo Zolnensi Inspector ecclesiarum montana- ruin designatus; Mathias Pohl ab a. 1610 — asque 1617 et M. Christophorus Stephani ab anno 1619 usque 1633, de quibus tarnen posterioribus nihil praterea in tabulis scholae publicis consignatum reperio. Denique Jeremias Splényi ab a. 1639 usque 1648, e cuius prosapia illustris familia Baronum Splényi originem ducit.***) ^ectoribus inculcabatur, ut legum scholasticarum sint vigiles et custodes nec citrasenatus auctoritatem et consensum quidpiam innovari indulgeant. Yeteres ,*) Quanto mitius ac liberalius et spiritui Protestantisrai convenientius sentiat aetas nostra in rebus ad religionem pertinentibus, luculentissimo documento est, ante paucos annos in collegium Professorum cooptatus vir quidam Helveticae fidei formulae addictus, *#) V. Danielis Kanka brevem notitiam clariorum Gymnasii Schemniciensis Rectorum. Schemnicii, 1807. ***) Vide: Klien’s Nachrichten von den Lebensumständen ev. Prediger etc. T. I. pag. 101.

Next

/
Oldalképek
Tartalom