Evangélikus kerületi főgymnasium, Selmecbánya, 1859
11 elementa selectis ingeniis lingua Germanorum proposuisse, grata et íideli memoria teneo.‘; Eodem Ribinio teste latinae quoque et graecae literae diligenter coleban- tur, una cum doctrina catechetica et geographica, quam si cum históriáé studio conjunxissent Schemnicienses, omne certe tulissent punctum. Poeseos studia efflo- ruisse imprimis Rectore Daniele Turcsányi inde auguraverim, quod ipse hie doctor fuerit insignis poéta latinus. Rectoribus Turcsányio et Gazsur, rhetorica secundum Heineccii fundamenta styli latini proponebatur; religionis autem doctrina secundum Catecheticam Dieterici, immo etepistolae Pauli Apostoli explicabantur. Ex latinis scriptoribus Curtium videbantur praedilexisse. Samueli Gazsur, qui a. 1755 in ecclesiam Szirághiensem, antistitis munere functurus discessit, successit celeberrimus vir Joannes Severini. — 2*