K. k. katholischen ober-gymnasiums, Schemnitz, 1858
REV 98 J Nulla lingva, cuius quidem pervenit ad nos fama, est adeo rudis et barbara, quae non habeat suas proprietates, cui non sint familiaria quaedam proverbia et adagia. — Vivae nostrae lingvae huius generis locutionibus in primis abundant; sed nec Latina, de qua hic nobis sermo, iis caret, imo huius quoque lingvae unam quasi et non contemnendam partem constituunt, multumque ad eius gratiam et ornamentum conferunt. Quoniam autem studiosa iuventus antiquos scriptores Latinos non modo non omnes, sed ne praestantissimos quidem perlegere in scholis ita potest, ut ex iis tamquam ex solis omnis eloquentiae elegantiaeque Latinae promis condis singulares illas, quas supra commemoravimus, loquendi formulas excerpat, excerptas in succum, ut aiunt, et sangvinem convertat, et quoniam nemo, qui ad comparandam sibi lingvae huius vel mediocrem notitiam ad- spirat, ignarus omnino earum esse potest: non me puto lusurum operam, si in gratiam studiosae potissimum iu- ventutis de propriis illis Latinae orationis phrasibus, data hac mihi scribendi copia, via et ratione disseruero, atque prolatis in medium quam plurimis earum exemplis et operoso tironum labori praevertere et memoriae eorum consulere studuero. Morhofius quidem in suo „De puro atque emendato sermone Latino“ libro optat, „ut animus studiosae iuventutis ineunte statim aetate a patria lingva abducatur, huiusque diversitas a Latina per omnes loquendi formulas, conformationes verborum et particulas notetur“ ; quia vero res haec, ut recte etiam Moshei- mius in eodem illo posthumo opere monet, infinitae propemodum observationis est, ideoque praestari a nobis nequit: suffecerit hic ex immensa illa silva proverbia solum et a d a g i a ad disputandum selegisse, atque ex his etiam, data prius singulorum notione, praecipua nonnisi magisque ad usum accomodata sub- iecisse. At vero quid proverbium quid adagium sit, non est facile, cum neque inter ipsos satis conveniat Grammaticos, explicare. Latini certe Philologi nihil omnino unum inter et alterum interessé opi nonfat- ideoque nominibus hisce promiscue passim utuntur; non esse tamen vocabula haec, quasi idem significent, confundenda, iam vel non parva sententiarum illarum, quas iam proverbia iam adagia vocare ad arbitrium solent, diversitas, luculenter probat. Sic : Hastam abiicere, (id est: rebus suis diffidere.) Cic. Nec currimus, nec remigamus, (= nib.il proficimus) Aristoph. Erasm. Adag. Chiliad. Satius est recurrere, quam currere male, (= consilium in melius mutare) Lucian. Er. Faber compedes, quas fecit, ipse gestat (= malis artibus sibi ipsi nocere). Auson. etc. etc. sunt enunciationes translatae et utiles, sunt acumine quodam ac lepore conditae; at vero : Ama, tamquam osurus, oderis, tamquam amaturus. Bias. Erasm. Multi te oderunt, si te ipsum amas. Svidas. Erasm. Praesentem fortunam boni consule. Plato. Erasm. Quod factum est, infectum fieri non potest. Terent, etc. etc. quamvis graves omnino atque etiam ad utilitatem vitae accommodatae sint hae sententiae, non sunt tamen ut superiores illae tropis involutae, non sunt aeque atque illae argutae ac facetae. Ego itaque his inductus rationibus, atque auctoritatem etiam P. C. Boiste, viri nostra aetate ad illu strandum Galliarum orbem nati, ultro sequutus proverbia et adagia his fere verbis definiverim : Proverbium (©prtdjwort) est sententiosa quaedam vulgoque familiaris loquendi formula. Adagium (Sinnfprud)) autem est argutum, saleque plenum proverbium. Omne itaque adagium est etiam proverbium, at contra non omne proverbium est adagium. 1* / De Proverbiis et Adagiis Latinis.