Doctrina et Pietas - Tanulmányok a 70 éves Barcza József tiszteletére (Debrecen-Sárospatak, 2002)
Debrecen - Szabadi István: „Flacco, quod pier ique fabulant... ”
Francorum arma virtusque: sed haec alias. Et quam queror iacturam reponet Hungari aut Transilvani, alicuius diligentia, si quem forte tenuis haec nostra suscitaverit; neque enim alio haec a me fine publicantur, tanti non aestimem, ut aut typographi proelum aut lectoris eruditi oculos tenere debeant. Sed fore spero ut postquam haec viderint pauca de innumeris antiquitatis literatae fragmenta ab homine alieno edita, exsurgant qui sparsas et turpiter iacentes inscriptiones veteres religiose colligant, et loca ipsa quaeque in iis memorabilia atque admiranda fideliter exponant, hactenus et ipsis Hungaris velut obvia, et exteris hominibus tamquam ad observandum operosa nimis, indicta aut leviter sane dicta. Nam ut illas praeteream antiquitatis reliquias quae illic leguntur passim vix toto orbe plura et frequentiora reperias ludentis et sese varie explicantis naturae miracula. Iacent ubique ignoti ipsis etiam incolis aut neglecti fontes qui iniectorum corporum formas aut vitiant aut variant, qui suas ipsi lymphas duros in lapides, qui informes ferri massas in cuprum vertant nativo et aspectu pulchrius et ductu facilius et usu melius: qui aut calentes aut gelides undas sapore atque odore mire diversas, saluti alias, alias exitio et hominum et pecorum mittant. Taceo terrae ipsius et glebarum varia ingenia et aeris atque vaporum aut vitalem aut mortiferam vim. Ista tu Guideline frater non ignoras esse a spiritibus illis metallicis et mineralibus quibus terra parens ita gravida est, ut etiam aureos cincinnos virides inter cespites et inter torrentium fluviorum arenulas aureas glebas proficiat. Scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt Multa modis multis multarum semina rerum Quod permixta gerint tellus discretaque tradit1. Sed alta illa et secreta mysteria vereor ingredi penitius, ad quae nec accedere fuerim ausus, nisi se manuductore, cui vivida vis ingenii arte naturae portarum claustra reseravit feliciter. Et patebant sane ista nobis omnia per humanitatem gentis quam pleno hic ore celebratam volo, illius imprimis quem modo dixi Pauli Kertzii et Alberti Huet inter Saxones Iudices Regii et Cancellarii Wolfgangi Covaccioscii, et inter eos exsulis Georgii Blandratae, cuius ego nomen aliis immemorabile non possum quin grata memoria recolam, non quod eius mihi placeat error, sed quia probata humanitas quae tum nobis usui certe forte et saluti fuit cum fuga Walachiae principis Petri Demetrii turbatis rebus crudeliter in peregrinos omnes inquirerent Turcici Chiaussi, et post multorum dierum liberale et iucundum sane hospitium aditum nobis in provinciam et bonorum magnorumque virorum notitiam patefecisset illustris viri Feliciani Herberstenii accurata commendatio; cuius ego de insignibus virtutibus si pauca dixero nimis insignatam iniuriam fecero 1 Titus Lucretius Cams: De rerum natura. VI. 781-783. [Különös kutakról és forrásokról] 03 57 SD