Sárospataki Füzetek 17. (2013)

2013 / 3. szám - TANULMÁNYOK - Pótor János: A jeruzsálemi szeretet-közösség megalakulása - ókori közösségi minták, példák

Postma Ferenc sunt subductae, quod captivus post commissum et manifestatum furtum Franequera profectus est Amstelodamum sub specie, ut inde afferret /Fol. 55 verso:/ pecuniam, quod captivus Amstelodami vendidit diversa furtiva, ac argentea vasa ac instrumenta, cuidam aurifabro, quod furtivus adiumento cuiusdam juvenis, Rudolphi vander Meer, tamquam inter­pretis usus est in venditione argenti fabre­facti, quod captivus falso tunc allegabat, se bona illa accepisse ex obitu uxoris, quae antea nupta fuerat cuidam Pontano, quod captivus ex illa venditione accepit pretium octoginta quatuor Carolinorum, aut viginti septem ducatones argenteos in specie, quod captivus emit aliquot libros, et solvit ex dictis nummis, pro furtivo argento acceptis, quod captivus post profectionem Amstelodamensem domum reversus, hospitae ostendit aliquot ducatones argenteos, quod quoque hospitae solvit ducatonem, ac aliquot stuveros, pro captivo expensos, quod captivus alijs interdixit ne Varadi significarent se pecuniam accepisse. Quae facinora sunt pessimi exempli et severe corrigi debent, ut alij exemplo deterreantur. Ideo praedicta Curia, consideratis considerandis, nomine dominij huius provinciae Frisiae, praenominatum captivum condemnavit, et ad huc condemnat, ut a carnifice in atrio publici carceris acriter virgis caedatur, deinde relegat captivum e Frisia ad decennium, et praecipit ei discedere ex hac urbe ante solis occasum, et ex hac provincia intra triduum sub poena arbitraria. Actum den 9 Februári] 1669. 58 Sárospataki Füzetek 17. évfolyam | 2013 | 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom