Sárospataki Füzetek 13. (2009)

2009 / 3. szám - KÖZLEMÉNYEK - Postma Ferenc - Bozzay Réka: Die Briefe von Stephanus Bányai (1711-1767) an Prof. Ludovicus Casparus Valckenaer in Franeker, 1742-1760

Postma Ferenc - Bozzay Réka intelligere, qui nos tenerrime diligis, credo, quam nos perfe- // rimus. Memini saepe, quum apud Vos essem, laeta de rerum no­strarum statu in novis publicata, falsa omnia. Nec ulla no­bis nisi in Supremo et Benignissimo Numine spes est, cui vel- ut ex machina rem expedire in promtu est. Clerus enim, sive Ecclesiasticus Ordo, qui primus est in nostra patria Status, dum in nos continuo saevit, clamat indignabundus et palam dictitat, duobus verbis nos in Hungária stare: "adhuc toleramini". Et, minarum finis nullus. At non licet, nec audeo singularia persequi: sed scire debes, Vir Celeberrime, vix aliud fuisse tempus, quo, magis ac nunc in dubio spei ac metus haesitaverint res nostrae. Apud nos, Tuum Nomen uti sanctum et carum est: ita, omnes populares, qui a Vobis redeunt, de incre­dibili humanitate, singulari eruditione, ceterisque virtutibus Tuis magnifica quaeque sentiunt, et vota pro incolumitate Tua, quem teneriore valetudine sae- piuscule adflictari referunt, faciunt, quos inter, ego certe vel primus sum. Nemo enim unus est, qui // Te magis salvum vel unius rei literariae caussa ac ego velit. Po­pulares meos eximiae caritati, ac si opus est, misericordiae Tuae commendo. Magno Venemae, nihil iam scribo, etsi sciam non abhorrere a curis Eiusdem successus rerum nostra­rum, qui nostras olim studiorum rationes tantopere ornandas ac iuvandas voluit et singulari benignitate omnes studiorum Alumnos e Gente nostra hodie quoque fovet. Sed, venit in mentem saepe, quod privatim, divinus ille, de praesen­ti Ecclesiarum nostrarum statu dixerit.35 Indolui ex animo, cum nuper accepissem adversa Eum valetudine conflictari. DEUS, Maximum Virorum nobis, Academiae et Ecclesiae diu perennare sinat. Vale Tu quoque decus Erudito­rum, et nos in Tuis habere nunquam desine. Scribebam Schaaros-Patakini in Collegio Reformatorum, a.d. X. Iunii MDCCXLIX. Me accepisse et legisse Orationem Tuam, quam publice dixisti quum abires Magistratu Academico,36 serio triumpho. Nihil mihi antiquius esset, quam o[mn]ia ingenii Tui elegan- tioris monimenta videre. Iterum Vale. 35 Aber auch über die Anfangszeit der Reformation in Ungarn und Siebenbürgen war Venema gut informiert, siehe dazu z.B. seine Institutiones Historiae Ecclesiae [...], Band VII (Lugduni Batavorum-Leovardiae 1783), S. 366-375. 36 Auditorium: i33/i745-t: Oratio de sacra novi foederis critice, a literatoribus, quos vocant, non exercenda. - N.B.: Von dieser am 1. Juni 1745 gehaltenen Oratio gibt es auch heute Exemplare in der Bibliothek des Reformierten Kollegiums in Sárospatak. 158 Sárospataki Füzetek

Next

/
Oldalképek
Tartalom