Thesaurus solemnis. Barátok, munkatársak, tanítványok köszöntik a 90 éves Balogh Istvánt (Debrecen–Nyíregyháza, 2002)

Henzsel Ágota: Rápolti Sándor végrendelete (1508)

Item dixit quod precia porcorum suorum dentur ad manus pretacti Iohannis Zolthan et dictus frater suus Séraphin sit adiutor execucionis huiusmodi testa­menti dicto lohanni Zolthan, sed sine scitu et volúntate dicti Iohannis Zolthan in aliquo premissorum non audeat se intromittere. Item commisit, quod predicta universa debita vigore litterarum citatoriarum domini vicarii Thasnadiensis exigantur. Item petit testator dictos fratres suos et sororem suam pro Deo, ut sint con­tenu de rebus per ipsum ipsis sponte legatis. Super quibus omnibus et singulis prefatus testator a me notario publico sub­scripto presens publicum instrumentum sibi fieri peciit, quod et feci officio mei thabelionatus id exigente et iusticia communi suadente. Acta sunt hec et conscripta anno, indiccione, die, mense, hora, loco et pon­tificatu quibus supra presentibus ibidem circumspectis viris Stephano Dekan iudice, Petro Harangozó iurato cive, Stephano Thar, Petro Barber et Emerico Czemerman testibus fide dignis adpremissa vocatis et rogatis et specialiter con­vocatis. Közjegyzői jegy, Et ego Briccius natus circumspecti condam benne: Francisci Yo de Colosmonostra clericus alme B(riccius) n(atus) F(rancisci) Yoo de C(olosmonostra) IESUS CHRISTUS Maria mater Dei memento mei Strigoniensis dyocesis sacra publicus imperiali auctoritate nótárius omnia premissis testamen­torum disposicioni, executorum ordinacioni et testium convocacioni aliisque omnibus et sin­gulis, dum sic — ut premittitur - fierent et ageren­tur, una cum prenominatis testibus presens fui eaque omnia et singula sic fieri vidi pariter et audivi, ideo ea in notam recepi, ex qua hoc pub­licum manu mea propria exinde feci et extraxi instrumentum et in hanc publici documenti for­mám redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis consignavi in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum rogatus et legittime requisitus. Fidem fació de duabus dictaminibus in trigé­sima sexta riga deletis et extractis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom