Avar Anton: Beregi címereslevelek a Magyar Nemzeti Levéltárban - A Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltár Kiadványai II. Közlemények 55. (Nyíregyháza, 2020)

VII. Szabó Mihály, 1634

beregi_cimereslevelek_final_HOME_3.indd 85 2020. 11. 18. 7:06:50 extremitates sese passim diffundentibus scutumque ipsum decenter exornantibus (quemadmodum haec omnia in principio seu capite praesentium literarum nostrarum pictoris ma[nu et] artificio propriis suis coloribus depicta esse conspiciuntur) eidem Michaeli Szabó simul cum superius nominatim specificatis personis ipsarumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis gratiose danda duximus et conferenda, decernentes et ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi a modo imposterum futuris semper et perpetuis temporibus eadem arma seu nobilitatis insignia more aliorum dicti regni nostri Hungariae partiumque ei subiectarum nobilium sub iisdem iuribus, praerogativis, indultis, libertatibus et immunitatibus, quibus ipsi vel natura, vel antiqua consuetudine usi sunt et gavisi, utunturque et gaudent, ubique in praeliis, certaminibus, pugnis, hastiludiis, torneamentis, duellis, monomachiis aliisque omnibus et singulis ac quibusvis exercitiis militaribus et nobilitaribus, necnon sigillis, velis, cortinis, aulaeis, annulis, vexillis, clypeis, tentoriis, domibus et sepulchris, generaliter vero in quarumlibet rerum et expeditionum generibus sub merae, vetustae ac syncerae nobilitatis titulo (quo eos ac haeredes ipsorum utriusque sexus universos ab omnibus cuiuscunque status, dignitatis, conditionis et praeeminentiae homines existant, insignitos et ornatos dici, nominari, haberique et reputari volumus et mandamus) ferre, gestare, illisque in aevum uti, frui et gaudere possint ac valeant, haeredesque et posteritates ipsorum utriusque sexus universae valeant atque possint, imo nobilitamus, damus, donamus et concedimus praesentium per vigorem. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras secreto sigillo nostro, quo utrex Hungariaeutimur, impendenti communitas eidem Michaeli Szabo simul cum superius dictis consorte, filiis et filia suis, ipsorumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis iam natis et deinceps nascituris gratiose dandas duximus et concedendas. Datum per manus fidelis nostri nobis dilecti reverendi Stephani Senniey de Kis Sennie episcopi Jauriensis, locique eiusdem comitis perpetui, consiliarii nostri et aulae nostrae per Hungariam cancellarii in civitate nostra Vienna Austriae die vigesima mensis Maii anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo quarto, regnorum nostrorum Romani decimo quinto, Hungariae et reliquorum decimo sexto, Bohemiae vero anno decimo septimo, reverendissimis ac venerabilibus in Christo patribus, dominis Petro Sanctae Romanae Ecclesiae presbytero cardinale Pazmany metropolitanae Strigoniensis et Joanne Thelegdy Colocensis et Bachiensis ecclesiarum canonice unitarum archiepiscopis, Emerico Lossy electo Agriensis, Francisco Ergelio Zagrabiensis, Ladislao Hoszutothy electo Varadiensis, Georgio Lyppay Wesprimiensis, Stephano Simandy electo Transylvaniensis, Georgio Draskouith Vaciensis, antelato Stephano Senniey Jauriensis, Benedicto Vinkovith Quinqueecclesiensis, dicto Joanne Thelegdy administratore Nittriensis, Gregorio Nagyfaluy electo Syrmiensis, Joanne Iuanczy electo Tininiensis, Joanne Tomco electo Bosnensis, Georgio Dubouszky electo Chianadiensis, comite Vincentio Zucconi Rosonensis, fratre Joanne Baptista Agatich Segniensis et Modrusiensis ecclesiarum episcopis ecclesias Dei feliciter gubernantibus, item spectabilibus ac magnificis comite Nicolao Eszterhasy de Galantha praefati regni nostri Hungariae palatino, comite Paulo Rakoczy de Felseő Vadasz iudice curiae nostrae regiae, comite Sigismundo Erdeődy de Moniorokerek 85

Next

/
Oldalképek
Tartalom