Balogh István: Középkori oklevelek a Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltárban 1300–1525 - A Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltár Kiadványai II. Közlemények 21. (Nyíregyháza, 2000)

Oklevelek

alio nomine Felsewbalwan appellata in dicto comitatu Barsiensi existenti habitas et per predictam dominam olim Katherinam nobili condam domino Georgio Bayal - ut dicitur­impie [alijenatas, que per mortem et defectum seminis eiusdem condam domine Katherine ad nos consequenterque collacionem nostram [regiam i]uxta antiquam et approbatam dicti regni nostri Hungarie consuetudinem atque legem rite et legittime devolute esse perhibentur et redacte, [item] totum et omne ius nostrum regium, si quod in pretactis porcionibus possessionariis annotate condam domine Katherine alias Czompok[athk]o nominate in prefata possessione Balwan alias Felsewbalwan nuncupata existenti ha[bitis], [qualitercunque] haberemus aut nostram [ex] quibuscunque causis, vus, modis et racionibus concernèrent maiestatem, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis fenetis, silvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis aquarumque decursibus, molendinis molendinorumque locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinenciarum suarum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis sub suis veris metis et antiquis [exist]entibus premissis sic ut prefertur stantibus et se habentibus memoratis Stephano et lacobo de predicta Balwan ipsorumque heredibus [et pos]teritatibus universis dedimus, donavimus et contulimus, immo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrev[ocabili]ter tenendum, possidendum pariter et habendum salvo iure alieno harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. [Quas in] formam nostri privilegii redigi faciemus, dum nobis in specie fuerint reportate. Datum Bude feria quarta proxima p[ost festum] beati Valentini martiris anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo quinto, regnorum nostrorum Hunga[rie et B]ohemie predictorum etc. anno nono.

Next

/
Oldalképek
Tartalom