Szabolcs-Szatmár-Beregi levéltári évkönyv 16. (Nyíregyháza, 2003)
Középkorkutatás - Érszegi Géza: A leleszi monostor alapítóleveléről (1214)
Paule alius Serloudi filii Fyrmady Iwanus filius Contha Egidius pulsator Oruz custos apum Pousa custos silve de Helmeich cum duobus fratribus uxor Bolog Chaka cum duabus filiabus. Nomina autem libertinorum et servorum Othmari, quos cum omnibus filiis pro anima G(ertrudis) regine coniugis nostre contulimus, ista sunt: Paulus filius Karcho Texa filius Molundi Mihal filius Grabi Bochur filius Vendych cum fratre Ardew filius Absolon cum duobus fratribus Haga cum fratre Laurencius Mortin Mycolous Murzars Busta cum filiis. Nomina autem servorum cum uxoribus filiis et filiabus hec sunt: Kyew Stephanus Thumpa Hovde Niche Euche Sosthes Mochy cum fratre Lagun uxor Chaka Bres Farcas. Igitur quoniam humana sepe violencia id, quod non posuit, tollit et ubi non seminavit, metit, idcirco perversis negociis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negocia litterarum memorie commendamus. Nam solet frequenter accidere, quod et ipsos iusticie testes de medio revellat interims et a multis eradat oblivio, que videntur, unde ne qua possit in posterum super hiis, que superius annotavimus, oriri calumpnia nec aliquis de progenie sepe dicti Bolezlai Waciensis episcopi vel quilibet alius donacionem ab ipso sepe dicte factam ecclesie presumpmendo attemptet casu quolibet infringere necnon confirmacioni nostre possit vel audeat imposterum obviare, presentem paginam auctoritate regia et subscripcione nobilium confirmatam sigilli nostri karaktere pariter et auctoritate iussimus insigniri. Datum per manus Thome aule regie cancellarii et Albensis preposti anno ab incarnacione Domini millesimo CC° décimo quarto venerabili Iohanne Strigoniensi et Bertoldo Colocensi archiepiscopis existentibus, Calano Quinqué Ecclesiensem, Katapano Agriensem, Desiderio Chanadiensem, Symone Waradiensem, Petro Iauriensem, Willemo Vltrasilvanensem, Gothardo Zagrabiensem, Roberto Vesprimiensem, Iacobo Waciensem ecclesias feliciter gubernantibus Nicolao palatino Bodrugiensem, Ochuz baño, lula woywoda et Zonukyensem, Salomone Bachiensem magistro tawarnicorum, Symeone Zobociensem et magistro dapiferorum, Martino Chanadiensem et curiali comité, Myka Byhoriensem, Iohanne Soproniensem, Pothone Musuniensem, Smarardo Posoniensem, Mysca Ferrei Castri, Alexandra Novi Castri, Nicolao fratre Moys Albensem, Sebus Crassouiensem, Nicolao fratre Vgron Komaruniensem, Hetze Thumusiensem, Rodolpho Borsiensem, Iacobo Borsudiensem, Martino Zemliniensem, Benedicto Hunguiensem, Hannone de Borsua, lula fratre Ratolth Nitriensem, Kelemen Orodiensem comitatus tenentibus regni nostri anno nono.