Szabolcs-Szatmár-Beregi levéltári évkönyv 16. (Nyíregyháza, 2003)
Középkorkutatás - Érszegi Géza: A leleszi monostor alapítóleveléről (1214)
titulo competeré videbantur, ecclesie sánete crucis et canonicis in ea sub titulo Premonstratensis ordinis in candido habitu Deo militantibus - ut inferius annotabuntur omnia devotus contulit. Hoc insuper presentí privilegio interserendum propter quandam dignam existimans cautelam, quod nullus ex hominibus inferius memorandis cuiuslibet condicionis privilegio libertatis glorietur, cum nullus eorum, preter quod in presentí privilegio est annotandum, beneficium manumissionis fuerit assecutus, nullus eciam eorum, quos consanguineitatis gradus sibi reddit próximos, alicuius rei gracia ex hiis, qui in presentí privilegio notabuntur, unquam liberum servum vel ancillam protestatus est obtulisse nec cuiquam eorum liceat in prediis, terris, silvis, agriculturis, vineis, molendinis, piscaturis ullam sibi vendicare porcionem, quia universa, que iuri suo quolibet modo competeré videbantur, libere et absque alicuius calumpniacione eidem ecclesie se protestatus est obtulisse testimonioque tocius regni nostri eandem ecclesiam cum omnibus suis pertinenciis, ut firma et stabilis perpetuis possit haberi temporibus, Bele regi quarto filio nostro, quern sibi adoptavit in filium, quando ipsum de sacro fonte baptismatis elevavit, tarn sibi quam posteris suis sub regalis magnificencia proteccionis uti regalem ecclesiam iure perpetuo contulit possidendam. Contulit igitur predictus episcopus predium, quod Lelez vocatur, in quo situm est monasterium, sibi a secundo rege Bela filio ducis Almi collatum, quando eum de sacro fonte baptismatis elevavit, cuius prima meta incipit a Latericia versus occidentem ultra fossatum, unde profluit aqua Latericie in stagnum Myhan indeque procedentes mete crucibus super arbores comitantibus transeunt stagnum, quod egreditur de predicto stagno, procedentes ad torrentem Concheka nomine, ubi olim fuit molendinum inferiusque a molendini loco transeúntes tendunt ad metas, que sunt super Mortenpotoka et transito rivulo, qui egreditur de eodem potoka, exeunt de silva in locum, qui dicitur Welchethalut et circum predictum Talut girantes veniunt ad metas iuxta viam indeque procedentes per medium montis sabulosi usque ad stagnum paludosum, quod Kazna vocatur circumeuntesque finem eiusdem stagni sub villa nomine Pomochy perveniunt ad metas, que sunt inferius a molendino ecclesie, super lutosam aquam nomine Thuza transeuntesque aquam sub loco, qui vocatur Oylochtaluth, procedunt per mediam planiciem usque ad kercum, que est in ángulo silve proceduntque iuxta eandem silvam usque ad stagnum versus meridiem, quod dividit terram ecclesie et terram ville de Beyle indeque reflectuntur versus orientem per mediam planiciem usque ad predictam lutosam aquam, que circuens est pro meta usque retro villam Betheka nomine indeque versus orientem per mediam planiciem tendunt ad rivum, que Chyser vocatur, qui habetur pro meta usque ad introitum silve, ultra vero rivum versus orientem intrantes silvam vadunt iuxta planiciem, que in silva usque ad metas, que sunt in monticulo Molluwa nomine in fine torrentis, quod Zohoygnis dicitur et inde tendunt ad metas, que sunt super Latericiam ad portum Eleuha nomine, ubi fluvius Hung cadit in Latericiam. Infra ergo memoratas metas continentur quatuor predia, unum videlicet sub monasterio, quod vocatur Lelez, secundum Oyloch, tercium Poylen, quartum Chernafolo. Contulit eciam aliud predium, quod est ultra Latericiam, nomine Kopus totaliter et absque alicuius participacione, cuius prime mete incipiunt a Latericia versus orientem iuxta fossata, quorum unum vocatur Zopoch, aliud Beztrice indeque procedentes per medium Chalanspothoka veniunt ad torrentem Leseo nomine et secus eundem torrentem, doñee exitur de silva ad planiciem, que vocatur Kerenza et ad metas, que