Szabolcs-Szatmár-Beregi levéltári évkönyv 13. (Nyíregyháza, 1999)

Helytörténeti tanulmányok - Nyírbátorról - Balogh István: A Báthori család négy oklevele (1330–1332)

Bátor falu lakóit és birtokaikat felmenti a királyi és várispáni bíráskodás, a királyi adók alól. Az általuk kezdett és ellenük folytatott pereiket a királyi személyes je­lenlét bíróságához fellebbezhetik. Carolus dei gratia rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Serviae, Galitiae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque rex, princeps Salernitanorum et Honoris ac Montis sancti Angeli dominus, omnibus Christi fidelibus tam praesentibus, quam futuris praesens scriptum inspecturis, salutem in omnium salvatore. Ad ea praesertim regia sublimitas suum debet sedulo dirigere arbitrium, per que terrena eius dignitas prosperis successibus foelici incremento adaugetur, hoc autem praecipue tunc perfectionis opere completur, cum deus, per quem reges regnant et in regimine soli justa decernentur, condigne honorantur et cum fidelibus subditis pro laboribus multis pro moribus castis et pro actibus strenuis grata remuneratio exhibetur, ex hoc enim debitus ordo rerum observatur et gloriosus Deus collaudatur, ea propter ad universorum notitiam, tam praesentium, quam futurorum harum paginarum serie volumus pervenire, quod venerabilis in Christo pater dominus Andreas, eadem gratia episcopus ecclesiae Varadiensis et magistri Johannes, Lewkews et Nicolaus, fratres ejusdem filii videlicet Briccii de Bator dilecti et fideles et nostri ad nostrae serenitatis accedent praesentiam et suae fidelitatis servitia, revera multa recomendatione digna nobis impensa rememorantes et declarantes praemio donativorum nostrae gratiae se dignos fore consequi arbitrantes, ut dictam possessionem Bator ipsorum et per consequens hospites et populos, jobbagiones ipsorum congregatos et in futurum eandem congregandos ab omni judicium et justitiariorum regni nostri jurisdictione, judicatu, collectisque, exactionibus quibuslibet et victualium administrationibus, quibuslibet debitis perhempniter eximere et perpetufae] exemptionis titulo, prout clarius inferius exprimatur, decorare et praedecorare dignaremur, nostro exinde culmini humillima et devota precum instantia ad nostrae majestatis pedes provoluti supplicare curaverunt. Nos igitur ad ipsorum nobis dilectorum petitiones, supplicationes et proposita multum et intentum nostrae regiae considerationis sublevans, fidelitates fideliumque servitiorum multa laude dignorum merita ipsorum considerantes, quae cum sedula sollicitudine in plerisque processibus prosperis et adversis et expeditionibus nostris ac regni nostri, tam intra confinia hujus regni, quam in aliis plerisque regnis habitis, quilibet eorum juxta sui status, qualitatis et facultatis exigentiam strenue procedendo et solerti fidelitate laborando, fortuitis et inopinatis casibus eventibus se ipsos exponentes exhibueruntque, fervidaque aviditate impenderunt, fratresque cognatos et propinquos, necnon ministros eorum familiares, ac universam substantiam eorum usque ad ultimam exinanitionem, specialiter eandem possessi­onem, Bathor unde et de qua primum egressi, tamquam de bona terra fructus optimi, nostro lateri obsequiis mancipati, nostris inhaeserunt, simulcum aliis possessionibus eorundem invasioni, perditioni, destructioni, depopulationi,

Next

/
Oldalképek
Tartalom