Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

68 cipi, per sponsum acatholicum subscribi, per duos testes, quoriim fides nulli suspicioni subjaceat, scribendi peritos subsignari, item per C. R. Judicem processualem authenticari oportet, e) Curatus has Reversales, quarum formula in appendice sub XI. habetur, in omnibus tribus exemplaribus pro receptione, et approbatione V. Consistorio nostro praesentet, f) Idem Curatus Reversalium, ex quibus, facta approbatione, unum exemplar pro Archivo Dioecesano retinetur, alterum exemplar sponsae catholicae apud eandem asser­vandum tradere obligatur, tertio in Archivo parochiali respective seposito. Quibus praemissis jam nunc seorsim de singulis Matrimoniorum mixtorum casibus. Sunt vero sequentes: 1-mo. Potest esse sponsus catholicus, et sponsa acatholica. 2-do. Potest esse sponsus acatholicus, et sponsa catholica, fierique, ut idem sponsus acatholicus ope Reversalium libere, et spontanee dandarum, nasciturarum ex contrahendo Matrimonio mixto mascu­lini etiam sexus prolium catholicam educationem stipuletur; aut vero 3-tio. Ut sponsus acatholicus Reversales dare renuat, Curati catholici assistentia passiva attamen contentetur, vel ista recusata 4-to. Idem sponsus acatholicus, cum sponsa catholica scopo ineundi Matrimonii ad ministrum evangelicorum divertat In 1 -mo casu, quia in hoc juxta leg. a. 1791. art. 26. proles omnes in catholica religione educandae veniunt, et in 2-0 casu, quia sponsus acatholicus omnium prolium suarum educationem ca­tholicam ope Reversalium certam reddidit, facta Matrimonii mixti apud Yen. Consistorium nostrum insinuatione, praemissis tribus ban­­nis ita tamen, ut intra promulgandum religionis, cui partes addictae sunt, nulla mentio fiat; si pars acatholica testimonium a suo Mi­nistro super trina promulgatione, aut dispensatione ab hac, item di­­missoriales produxerit, contrahentes per catholicum Curatum more solito benedicendi, et copulandi erunt. Quare si sponsi, repudiato ipsius ministerio, evangelicorum Ministrum scopo ineundi Matrimonii accedere vellent, eosdem ab hoc suo proposito monitis, et obtesta­tionibus dehortari satagat. Matrimonium taliter contractum in pro­­tocollum mixtorum Matrimoniorum inferatur, Curatusque catholicae prolium educationi invigilet. In 3-tio casu, si nempe sponsus aca­tholicus Reversales super omnium utriusque sexus e mixto Matri­monio nasciturarum prolium catholica educatione dare renuet; Cu­rati catholici assistentia passiva attamen contentetur; facta apud Ven. Consistorium nostrum insinuatione, sequentia observanda erunt: 1-mo. Matrimonio tali promulgationes trinae consueto modo praemittantur, intra promulgandum vero religionis, cui partes addictae sunt, men­tio non fiat. Formulare in fine sub XII. habetur. 2-do. Tam ante, quam inprimis intermedio promulgationum tempore institutio omni

Next

/
Oldalképek
Tartalom