Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
50 ristiae effectus declarent: quod nimirum hujus sumtio gratiam sanctificantem conferat, peccata venialia remittat, adversus oinnia peccata, inprimis carnis, hominem corroboret, suavitatem spiritus in animam infundat, et saepe etiam corporis sanitatem adferat. Sicut enim juxta Apostolum l. cit. v. 30. ob indignam Eucharistiae sumtionem inter Corinthius mutti infirmi, et imbecilles fuerunt, et dormierunt, seu mortui sunt multi: ita certe ii, qui Eucharistiam digne suscipiunt, corporis etiam valetudinem, et longiorem vitam non raro consequuntur. Haec omnia cum alias per annum, tum praecipue dum confessio, et communio paschalis, cujus tempus a Dominica secunda Quadragesimae usque festum Ascensionis Domini inclusive pro majori populi nostri fidelis opportunitate quotannis perdurare statuimus, aut aliae majores festivitates, quibus populus ad haec sacramenta accessurus est, imminent, Parochi pluribus dilucident. Eapropter omni tempore sufficientes consecratas particulas pro usu infirmorum, ac aliorum communicare volentium habeant, quas jin aestate quovis octavo, in hyeme quinto decimo die, veteribus absumtis, renovent, et in calice, seu ciborio decenter conservent, tabernaculo ab omnibus aliis ecclesiae supellectilibus, etiam s. roliquiis vacuo includant, hujus clavim non in altari, vel apud Ludi- Magistrum, aut Aedituum, verum apud semet ipsos retineant, atque si proventus ecclesiae admiserint, ardentem lámpádéin coram eodem continuo teneant, Adhibeant denique curam, ut s. viaticum publice, quantum fieri poterit, ac decore ad aegrotos deferant, ut solennitatem corporis Christi, et annuam Sanctissimi expositionem maximo, quo possunt, apparatu, splendore, ac devotione celebrent, quatenus fideles quidem ad tanto majorem Salvatoris amorem inflammentur, inimici vero hujus sacramenti ad ejus fidem, et adorationem adducantur. Sed ne ex nimis frequenti expositione Sanctissimum alicui neglectui exponatur, cunctis Parochis, et parochiarum Administratoribus vetamus, ut — nisi specialis Ordinariatus licentia saepius fieri admiserit, — nonnisi in festo Corporis Christi, et per ejus Octavam, ac singulis novilunii, vel primis cujusvis mensis dominicis, item diebus adorationis, publice illud in ostensorio, nunquam autem in ciborio exponant, et processionaliter circumducant. Prohibemus etiam, ne ad compescendum incendium, aut aeris tempestates dissipandas Sanctissimum e tabernaculo educant, et super furentes flammas, et saevientes nimbos, grandines, tonitrua, et fulgura illo benedictionem dent. Similibus namque occasionibus maximum hoc sacramentum facile multis irreverentiis, et malignis infidelium, ac haereticorum irrisionibus exponeretur. Verum in ejusmodi circumstantiis juxta Constitutionem Benedicti XIV. Cum ut lecte nosti, 27. Julii 1755. editam, tabernaculo aperto, et San-