Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
43 superpelliceum» aut rochetum, et stolam convenientis eoioris adhibeat, ac intentionem faciat, id, ac eo modo agendi, quod, et quomodo Christus Dominus instituit, et s. Mater Ecclesia intendit. In ipsa sacra functione eam oris, ac totius corporis compositionem prae se ferat, quae pietatem, ac mentem in coelestibus suspensam spiret, et in circumstantibus devotionem accendat. Caveat, ne preces, et exorcismos in collatione sacramentorum praescriptos, minime autem formam sacramentorum e memoria recitet, multo minus volubili lingua absorptis, et truncatis vocibus propere dicat: verum cuncta verba tam sancte, graviterque pronunciet, quasi ob oculos tum suos, tum circumstantium eximia illa dona ponere videatur, quae in eo sacramento continentur. Ritus praeterea, et caeremonias ab Ecclesia inductas, ac in rituali dioecesano contentas saepius relegat, ac diligenter addiscat, neque eos pro lubitu suo seu immutet, seu omittat, memor anathematis illius, quod Cone. Trid. Setts. 7. can. 13. de sacramentis in genere, in eum pronunciavit, qui dixerit, receptos, et approbatos Ecclesiae catholicae ritus in solenni sacramentorum administratione adhiberi consuetos, aut contemni, aut sine peccato a Ministris pro libitu omitti, aut in novos alios per quemcumque ecclesiarum Pastorem mutari posse. In iis sacramentis, et sacramentalibus, in quibus praescriptus est usus s. olei, quovis anno a die Coenae Domini, oleo ab Episcopo recenter benedicto, si illud habere potuerit, utatur; vetus seu in lampade ecclesiae, seu alio igne consumat, et universim s. liquores in loco decenti, et clauso asservet. Porro ad vitandam omnis avaritiae suspicionem pro administratione sacramentorum nihil omnino petat, aut sponte oblatum accipiat, praeterquam stolam eam, quae, et pro quorum sacramentorum collatione juxta Dioecesis nostrae legem, et consuetudinem ordinata est; et hanc etiam tam modeste, ac prudenter exigat, ut nulli offensionem, et querendi occasionem praebeat. Ut vero fidelis populus ad suscipienda sacramenta majori cum reverentia accedat, atque animi devotione secundum Cone. Trid. Sess. 34. c. 7. de Reform, cuivis Parocho, et parochiarum Administro praecipimus, quatenus priusquam ea administraverit, illorum vim, et usum pro captu suscipientium pie, prudenterque lingua vernacula explicet, nec ullum ad illa suscipienda accedere patiatur, nisi sufficienti scientia instructus fuerit, et exteriori quoque habitu, et vestium modestia debitam erga illa venerationem prae se tulerit. Hinc videat, ut viri depositis armis, feminae modesto cum vestitu, ac omnes alii, qui in sacramentorum administratione aliquod officium praestant, remoto inani colloquio, actuque indecenti, pie, ac devote intersint; atque omnia ea subsidia admoveat, quae divinorum mysteriorum aestimationem, ac venerationem inanimis fidelium augeant.