Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

Judicem, qui meae vitae est testis, non curo quid loquantur homines: audi Apostolum scribentem: Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Rom. 12. r. 17. Consideret talis doctrinam, et exemplum doctoris gen­tium, qui tametsi dicat, licitum esse citra scandalum idolotitis vesci, tamen subinfert: Si esca scandalisat fratrem meum, non man­ducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalisem. 1. Cor. 8. v. 13. Denique quamvis in Judaea more receptum fuerit, ut Apostoli pias mulieres, quae de facultatibus suis ipsis mini­strarent, absque offensa circumducere possent, uti ipsémét Paulus 1. Cor. 9. v. 16. testatur: Numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi, sicut et caeteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas'f nihilominus ibidem ait: v. 12. Non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offen­diculum demus Eranqelio Christi. Abstinuit nimirum ab hujus­modi, licet innocuo mulierum contubernio, ne gentibus, quibus prae­dicavit, quoquo modo offensionem praeberet. Hac de causa pro­hibemus, ne Ecclesiastici cum quibuscunque feminis, licet consan­guineis, uno curru quacunque opportunitate, et tempore vehantur; ne nimirum aliis, qui hujusmodi cognationis ignari sunt, occasionem sinistre suspicandi, et loquendi praebeant. Nos quidem omnem no­stri ex parte incontinentiae labem a Clero nostro removere, imo etiam suspicionem fugare cum Dei adjutorio conabimur: verum ta­men V. A. Diaconis serio injungimus, ut in hoc puncto circa omnes sibi commissos non solum in consueta annuali sua informatione Nos edoceant, sed etiam alias, quandocunque per anni decursum vel minimum observaverint, absque mora informent, quatenus in tempore, antequam videlicet quis in apertum scandalum prorumpat, et habitum contrahat, debitam correctionem adhibere, et hoc vitium in herba suffocare queamus. Quodsi nihilominus quempiam Clericorum nostrorum his nostris, et Ecclesiae praeceptis contravenire, et in materia lubrica excessisse, ac praecipue scandalum dedisse compererimus: Nos adversus illum juxta sanctiones canonicas, inprimis Concil. Trid. severe proce­demus, ut tantum malum, imo et speciem hujus mali e medio Cleri nostri tollamus. CAPUT IX. De Sobrietate tenenda, Comessationibus vero, Ebrietate, et Choreis vitandis Ad castitatem servandam plurimum confert sobrietas. Sicut 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom