Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

10 tet enim, ut Sacerdos non unam alteramque virtutem, sed omnes colat; signanter: fidem vivam, quae omne velamen penetrans dulci ratione spiritum captivat ad assentiendum, et obsequendum revelatae doctrinae; fiduciam in Deo, qua contra spem speratur; continuam sui abnegationem, qua suppressis desideriis sensualibus, et perver­si« affectibus spiritu vivitur; salutarem judicii divini timorem, qui in fideli obsequio Dei in via mandatorum ejus currentes retinet; perfectam charitatem, quae cum Deo unit; ardentem zelum pro­curandi, promovendique Dei gloriam, et honorem, quo omnia auda­cter suscipiuntur, et perficiuntur, quibus sanctificetur Nomen Dei. Ad virtutes lias absque meditatione vix quisquam pertinget. Fides etenim paulatim deficit in eo, qui eam seria sublimium sanctae re­ligionis veritatum consideratione magis in dies vivificare intermittit; spes enervatur, nisi per considerationem aeternae haereditatis ten­­tationem fortiter sufferentibus adpromissae roboretur; cum abnega­­tione non inibit amicitiam, nec adamabit sola coelestia, qui vanita­tem periturarum mundi divitiarum indesinenter non perpendit; unice consideratio judicii divini, et horrendarum poenarum aeternarum est producendo salutare odium peccati, et timorem illius seque­larum; ignis divini amoris exlinguitur in corde, nisi ininterrupta oratione mentali alatur; zelus remittit, nisi causae Dei, et pretii vel unius animae Christi sanguine redemptae continuo aestimio in­­iiammetur. Hinc cum Cardinale Cajetano dicimus: „Nec religiosi, aut spirituális nomine vocari potest, qui semel in die ad eiusmodi meditationes se non transfert.“ Metuendum sane tristissimum fore statum moralem et sacer­dotum nunquam vel obiter solum meditantium, et fidelium, quibus turpitudo peccati, et pulchritudo virtutis, poenae aeternae, et prae­mia nunquam, aut raro nimis ob oculos ponuntur. Unde enim de­pravati mores? unde tepor, et indifferentismus in negotio salutis aeternae? „Desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est, qui recogitet corde.“ Jerem. c. 12. v. 11. Sacerdos, qui meditationem negligit, similis erit Angelis Ec­clesiae Sardis, et Laodiciae, de quibus scribere jussus est Joan­nes Apoc. c. 3. v. 1. Scio opera tua, quia nomen habes, quod v itas, et mortuus es, v. 17. quia dicis: quod dices sum, et locu­pletatus, et nullius egeo, et nescis, quia tu es miser, et misera­bilis, et pauper, et c oecus, et nudus, Longe alia, eaque gloriosa est mentis animique dispositio sa­cerdotis orationi mentali crebro vacantis. Haec etenim dispellit te­nebras, et aperit oculos mentis ad percipiendas sublimes veritates, et intuendos gratiarum thesauros. Meditans sacerdos accedit ad Do­minum cum Samuele dicens: „ Loquere Domine, quia audit servus tuus/“ et a colloquio divino recedit tanquam Moyses divino lu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom