Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

JL\ Sacrum, ac Venerabile Consistorium! Infrascripti in obsequium gratiosae Commissionis per Ve­nerabile Consistorium e Sessione 24-ae Oct. a. c. Nro. 752 ad nos dimissae Némethujvárinum excurrentes — tentata absque successu quoad dissidentes Parochiae Sz. Miklósiensis Conjuges Joannem Vörös, et Mariam Unger reconciliatione — sequentem a denominatis, et ad sancta Dei Evangelia adjuratis Testibus excepimus fassionem secundum sequentia Deutri puncta: 1- o. An noverit Testis Joannem Vörös, et Mariam Unger dissidentes Conjuges? et quae causa scientiae? 2- 0. An sciat, viderit, vel audiverit Testis inter Jo­annem Vörös, et Mariam Unger controversias agitari, et si ita: an noverit fontem controversiarum ? quae causa scientiae? 3- 0. An sciat Testis? (hic attingantur specialia ad­juncta in Actoris libello supplici exposita. V. g. unam partem erga alteram crudelem, vel infidelem fuisse, vel violati thori matrimonialis fundatam suspicionem prae­buisse, vel aliquam partem esse potui immoderato de­ditam, et sic, vel alio modo ruinam familiae financialem causare etc.) 4- 0. An sciat Testis insuper alia quoque ad Conju­­gum dissidentium vitam, et subversantem inter eos con­troversiam attinentia momenta? Denique 5- 0. An possit Testis alium designare sufficientis scientiae Testem? Actoris Testes: Primus Testis: N. N. in Possessione, — Comitatu, — degens, vir, vel mulier, aut coelebs N. Religionis N. an­norum sub corporali juramento examinatus fassus est ad i. 2. 3. 4. 5. Secundus Testis etc. Rei Conventi Testes: Primus Testis N. N. in Possessione etc. ut supra. Secundus Testis etc.

Next

/
Oldalképek
Tartalom