Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
91 dierum in se annue redeuntem circulum adoretur; ideo abusum adorationis diem in subsequam dominicam transferendi acriter perstringentes ordinamus: ut Curati ab adorationis die transferendo abstinentes, illi, qui pro suis parochiis statutus est, firmiter inhaereant. CAPUT IX. De Celebratione Missae Sacrificii. Si necessario fatemur, nullum aliud opus adeo sanctum, ac divinum a Christi fidelibus tractari posse, quam tremendum Missae sacrificium, quo vivifica illa Hostia, qua Deo Patri reconciliati sumus, in altari per Sacerdotes immolatur : satis apparet, omnem operam, et diligentiam in eo ponendam esse, ut, quanta maxima fieri potest, interiori cordis munditia, et puritate, atque exteriori devotionis, ac pietatis specie peragatur. Tnd. Sess. 22. Decr. de Observ. et evitand. in celebr. Cum enim Ch ristus ipse in Missa sub speciebus panis, et vini realiter, et substantialiter contineatur, ac idem sacrificium sit, quod Christus in cruce obtulit, sola offerendi >atione diversa : Trid. Sess. 22. c. 2. de Sacrif. Miss, accedentem ad altare Sacerdotem luminis instar orbem illustrantis animum splendescentem habere oportet, sicque purum esse, ac si in ipsis coelis collocatus inter coelestes virtutes medius staret. S. Chrys. L. 6. c. q.. de Sacerd. Quapropter omnes Sacerdotes vehementer hortamur, et monemus, ut eam vitae innocentiam sequantur, qua digni sint quotidie ad sacrificandum. Caveant, ne unquam ad hoc mysterium pertractandum animo seu a passione occupato,