Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
dentur, qui unam solum speciem accipiunt. Trid. Seas. 21. c. 2. etg. et can. /. 2. et3. de Commuri. Quapropter hortentur suos fideles, ut non solum tempore paschali, verum etiam aliis anni temporibus, ac inprimis festis Nativitatis et Epiphaniae Domini, Pentecostes, Corporis Christi, aliisque B. V. Mariae, et s. Patronorum suorum festivitatibus, quibus praecipue indulgentias consequi poterunt, ad s. communionem accedere studeant; paschalem autem communionem, quantum valuerint, in ecclesia sua parochiali peragant. Quamvis enim in Hungária praecepto communionis paschalis etiam extra ecclesiam parochialem satisfacere admittantur, Nos tamen cupimus, quantum in Nobis est, generalem Ecclesiae legem communionis paschalis in parochia sua a quolibet perficiendae in Dioecesim nostram inducere. Verum ut fideles ad mensam hanc coelestem digne, et frequenter accedant, Parochi eos erudiant, quidnam ante, in, et post hujus participationem ipsos agere oporteat? Nempe ante communionem juxta praeceptum Apostoli /. Cor. 11. v. 27. quisque se ipsum probet, seu examinet, num alicujus peccati mortalis conscius sit ? et si se conscium agnoverit, quantumvis contritus esse videatur, confiteatur. Nam quicunque indigne, seu in gravi peccato constitutus, manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini, reus erit corporis, et sanguinis Domini. Ibid, v 27. In ipsa communione quivis naturale jejunium observet; omnem corporis, et animi compositionem, reverentiam, et sanctitatem prae se ferat; vivam praesentiae Christi fidem concipiat; ad spem divinorum promissorum se erigat; et ad amorem tanti hospitis se excitet. Hos eosdem actus post communionem repetat; pro tam immenso dono maximas, quas potest, gratias agat;