Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
— 84 cuncti Parochi, et parochiarum Administratores populo sibi credito saepe proponant, et enucleent, Confirmationem adultis tametsi non esse necessariam necessitate medii, esse tamen necessariam necessitate praecepti divini : ita, ut si occassione oblata eam suscipere contemnant, aut negligant, graviter peccent, et Parochi quoque, parentes, ac alii superiores lethalem culpam contrahunt, si proles, et sibi subjectos ad illud suscipiendum, dum occasio adest, non compellant. Doceant praeterea, ministrum hujus sacramenti ordinarium esse Episcopum, Trid. Sess. 7. can 3. de Confirm, materiam esse s. chrisma ex oleo olivarum, ac balsamo confectum, et ab Episcopo benedictum, et frontis unctionem, seu manus impositionem; formam verba ab Episcopo in sacra unctione proferri solita Pluribus explicent effectum hujus sacramenti, nimirum gratiam sanctificantem, qua in fide catholica, et in gratia per Baptismum accepta, adversus omnes carnis, mundi, et daemonis tentationes roboramur ; indelebilem characterem, qui animae confirmati imprimitur, vi cujus confirmatio nunquam iterari potest ; Trid. Sess. 7. can. g. de Sacratu, in genere; et impedimentum cognationis spiritualis, quae (sicut in Baptismo) inter confirmantem, confirmatum, confirmatique parentes, ac tenentem, seu patrinum, et confirmatum, confirmatique parentes contrahitur. Trid. Sess. 24. c. 2. de Reform Matrimonii. Hinc ad consequendum hunc salutarem finem suos instruant, quanam animi, et corporis praeparatione ad hoc sacramentum accedere debeant ? Primum videlicet : sint in statu gratiae, ideoque, si possibile fuerit, s. confessionem, et communionem praemittant, aut ad minus perfectam contritionem eliciant. Mares patrinum, feminae patrinam sibi de-