Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

— 76 — suscipere illa oporteat Sancta nimirum sancte, et religiose tractanda sunt ; et mundi esse debent, qui ferunt vasa Domini. Unusquisque igitur, qui sa­cramenta conficit, ac ministrat, videat ministerium, quod accepit, ut illud impleat in Domino; Coloss. 4. v. /7. soliciteque curet se ipsum probabilem exhibere Deo, et operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. 2. Tini. 2. v. 1v Vere enim ministri Christi sunt et dispensatores mysteriorum Dei, ideoque quis­que ex se quaerere, et se ipsum examinare debet, ut inter dispensatores fidelis inveniatur. 1. Cor. 4. v 1. Ouamobrem omnis Parochus, et Sacerdos, cu­jus est sacramenta administrare, tam puram, castam, ac religiosam vitam gerat, ut omni temporis mo­mento paratus sit ad opus sanctae hujus admini­­strationis. Quamvis enim sacramenta servatis omni­bus essentialibus ministrata per pravitatem ministro­rum virtutem suam non amittant : Trid. Sess. 7. c. 12. de Sacr. in genere : impure tamen ministrantibus mortem aeternam adferunt Antequam igitur quis­piam ad sacramentorum operationem se accingat, conscientiam suam discutiat, et si se reum gravis noxae esse cognoverit, sacramentali confessione eam expiet, aut si confessarii copiam non habuerit, contri­tionem perfectam eliciat. Quod praeceptum confes­sionis tametsi ante administrationem aliorum sacra­mentorum obligare haud censeatur : ante celebrati­onem tamen missae sacrificii, aut eucharistiae sumptio­nem omnino stringit. Trid. Sess. 13. c. 7. de Euchar. Hoc modo praeparatus, dum ad sacramenta administranda accerseiur, non solum verbis, vultu, aut aliquo signo quampiam displicentiam aut impatientiam non pro dat, et se gravate iturum non ostendat, sed etiam vultu hilari, ac benignitate verborum, et accenso

Next

/
Oldalképek
Tartalom