Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

6o — lumine perpetuo alendo, ac persolvendis sacris per­petuis, vel s. litaniis, et aliis s functionibus per­agendis, item in subsidium pauperum, vel aliarum personarum factis agimus. Jure, officioque pias fun­dationes administrandi Ecclesiae incumbente, eas, quae apud respecti-, as parochias existunt, concernen­tibus Parochis, et Administratoribus sub gravissimo responsionis onere porro quoque administrandas com­mittimus. Sunt autem piae fundationes A) tales, quarum capitalia fundationalia per accedentes annuos fructus, vel interusuria increscunt, v. g. capitale in dotem erectae crucis legatum. Aliae vero B) tales, quarum capitalia de ordine omnis incrementi, vel decrementi incapacia sunt; v. g. fundatio pro sacris perpetuis, vel pauperibus. Ut igitur fundationes piae debite administrari, et in jugi evidentiae statu haberi queant, praecipi­mus : uc in quavis parochia adsit Liber fundationum, cui simul rationes annuae per Administratorem fun­dationum inserantur, et Tabella ipsarum fundationum. Quantum ad Librum fundationum. In hunc primo loco piae fundationes cathegoriae A, observato justo paginarum circiter decem intervallo juxta formularia in appendice sub III. posita inferantur. Hanc enim methodum secutus Parochus, et Administrator quovis anno in respectiva pagina rationes facile ducet, et statum fundationis actualem designabit. Quo posito ipse etiam revidens Vice-Archidiaconus, errores, si qui subversarentur, facilius deteget, aut rationum exactitudinem primo statim obtutu observabit. Fundationes vero cathegoriae B, in eundem li­brum trium paginarum intervallo observato juxta formularia in appendice sub IV. posita inferantur. Ex his apparet, Librum s. fundationum, si

Next

/
Oldalképek
Tartalom