Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

52 clesiam curare, quantopere decorare, rebusque ad mysteria divina peragenda necessariis instruere de­bemus, ut non arcae foederis, sed ipsi Deo, Media­tori nostro Christo Jesu dignum locum paremus! Equidem Deus, velut sibi sufficiens, nostro cultu, et luteo auro nostro minime eget: verum cum noster Creator, et Dominus sit, nosque corpus, animam, et omnia ab eo acceperimus, arctissimus dependentiae nexus exposcit, ut eum externo etiam cultu adoremus, et praetiosissimis quoque nostris honoremus. Qua­propter omnes ecclesiarum, seu capellarum Rectores, et Administros serio monemus, et obligamus, ut de­corem. domus Dei diligant, Psalm. 25. v. 8. a pulve­ribus, araneis, aliisque sordibus frequenter repurgari faciant; sacra vasa, et supellectilia munda, nitida, et bene composita habeant; nec quidquam, quod ad cultum divinum non spectat, in ecclesia, seu sacristia servent; denique, quod possunt, maximum ecclesiae ornamentum, procurent. Summe enim dedecet, si ecclesiarum Pastores earum curam negligant, pulve­ribus, sordibusque repleri, altaria telis aranearum, aliaque immunditie deturpari, sacra vasa mucorem, et foetorem contrahere, vestes altaris disjectas, la­ceras, squallidas, palas, purificatoria, corporalia sordida, mucida, et maculosa esse sinant. Qui talia in ecclesiis suis patiuntur, exiguam de Deo, rebusque divinis opinionem comprobant se animo fovere, et plerumque in animarum quoque servitio se desidiosos praestant. Verum hi noverint, Nos hujusmodi negli­­gentiam, ac immunditiem in Sacerdotibus nunquam laturos, sed severis poenis vindicaturos esse. Caveant etiam, ne actiones saeculares, vana, adeoque profana colloquia, deambulationes, strepitus, clamores in ecclesiis instituantur; Cone. Trid. Sess. 22. Decr. de observan-

Next

/
Oldalképek
Tartalom