Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

PARS SECUNDA, CAPUT I. De Residentia Clericorum. Quoniam Patres Tridentini primariam, et fun­damentalem curatorum Clericorum obligationem Re­­sidentiam esse agnoverunt, et ex eorum absentia plurima, maximaque animarum mala oriri animad­verterunt ; ingenti studio, et ardore Residentiam omni­bus inculcarunt, et severas leges, de ejusdem ob­servatione Sess. 6. c. i. Sess. 23. c. 1. de Reforma­tione sanxerunt. Nam cum praecepto divino mandatum sit omnibus, quibus animarum cura commissa est, oves suas agnoscere, pro his sacrificium offerre, verbique di­vini praedicatione, sacramentorum administratione, ac bonorum omnium operum exemplo pascere, pauperum., aliarumque miserabilium personarum curam paternam gerere, et in caetera munia pastoralia incumbere, optime perspexit eadem sacro-sancta Synodus, haec omnia nequaquam ab iis praestari posse, qui gregi suo non invigilant, sed mercenariorum more deserunt. Idcirco eos admonuit, et hortata est, ut divinorum praece­ptorum memores, factique forma gregis, in judicio, et veritate pascant, et regant. Insuper statuit praeter alias poenas adversus non residentes Sess. 6. c. 1. de Reform, impositas, et innovatas ac mortalis peccati reatum, quem incurrunt, eum, qui absque legitima causa ultra tempus praefixum abfuit, pro rata temporis absentiae 4

Next

/
Oldalképek
Tartalom