Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

47 probitas, vel scientia pastorum plus emolumenti, aut iniquitas, vel ignorantia plus detrimenti ecclesiae Dei adferat. Etenim si improbus sit Sacerdos, quod verbo aedificat, pravo suo exemplo destruit; si indoctus, caecus caecum ducit, et ambo in foveam cadunt. Lue. 6. v. jg. Totus itaque status ecclesiasticus virtute, et scientia, velut duabus columnis subsistere debet. Ac non vulgaris scientia in animarum pasto­ribus requiritur, sed praeclara ut parati sint semper ad satisfaciendum omni poscenti illos, reddentes rationem de ea, quae in illis est, spe. /. Pet. g. v. /5. oportet eos instructos esse et contra infideles, et coutra quosvis haereticos, imo et catholicos curiosa sectantes, qua­tenus omnis generis errores, et diversas haereses diversis rationum momentis pro varietate temporum, locorum, et personarum confutare, ac nonnunquam etiam stulto secundum stultitiam respondere possint. Prov. 26. v. 5. Hinc non solum arte dicendi excellere, sed etiam dialecticae periti esse debent, qualem D. Paulus Apostolus tota vita sua se praestitit, ac in admirandis suis epistolis exemplum exhibuit; et 5. Chrysostomus uberrime, ac invictissime toto libro g. de Sacerdotio declaravit. Quapropter cum eodem Doctore gentium omnes Clericos, praesertim animabus praefectos, vehementer admonemus, et obligamus, ut attendant lectioni, ex­hortationi, et doctrinae', 1. Tim. 4. v. 13. excolant ea studia, quorum semina in seminario jecerunt; neque putent sibi sufficere mediocrem theologiae moralis scientiam, sed et s. scripturae, theologiae speculativo­­dogmaticae, juris canonici, et reliquarum doctrinarum ecclesiasticarum peritiam omni diligentia sibi com­parare nitantur. Ad hunc finem idoneos sibi libros procurent, iisque velut Ecclesiasticorum armis, cubi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom