Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
CAPUT Y. De necessaria, et assidua Oratione vocali, et mentali. Quamvis Oratio omni hominum generi sit necessaria, Clericis tamen ac praeprimis viris Apostolicis maxima orandi necessitas incumbit. Cum enim Deus absque Oratione nihil dare velit, tum salutem animae seu propriam, seu aliorum, sine precibus minime largitur. Hoc Supremus animarum nostrarum Pastor, et Redemptor totius vitae suae exemplo docuit, dum opus novi Testamenti inchoaturus quadraginta diebus in desertum fine orandi, ac jejunandi secessit; Math. 4. v. 1. dum in decursu praedicationis suae post Regni Dei annunciationem, morborum, et languorum curationem totis diebus perdurantem noctu in montem in desertum locum abiit orare; Math. 14 v. 23. Marc. 6. v. 46. Luc g. v. 18. dum transiturus ex hoc mundo Patrem pro suis, et pro eis, qui in eum credituri sunt, ferventissimis precibus oravit. Joann. /7. v. g. et 20. Hoc verbo suo instruxit, dum nos saepius ad vigilandum, et orandum excitavit, ac modum ipsum orandi erudivit. Math. 26. v. 41. 6. v. g. Lue. 21. v. 36. 11. v. 2. Hoc denique Apostoli toto vitae suae tempore et exercuerunt, et nobis tradiderunt, inprimis cum in electione septem Diaconorum divino Spiritu declararunt: Nos vero Orationi, et Ministerio verbi Dei instantes erimus Act. 6. v. 4. Id nimirum intelligentes, quod primum viri apostoliéi officium sit orare, secundum praedicare. Atque hinc potissimum causam detegimus, cur viri, qui pro magnis, et doctis habentur, saepe exiguum, aut nullum e spiritualibuc suis laboribus fructum adferant, alii autem, quibus minora naturae, et scientiae